1Sam 16

Full text search

1Sam 16
1Sam 16.1
dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem
1Sam 16.2
et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim Saul et interficiet me et ait Dominus vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veni
1Sam 16.3
et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid facias et ungues quemcumque monstravero tibi
1Sam 16.4
fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus
1Sam 16.5
et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium
1Sam 16.6
cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino est christus eius
1Sam 16.7
et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor
1Sam 16.8
et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel qui dixit nec hunc elegit Dominus
1Sam 16.9
adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam hunc non elegit Dominus
1Sam 16.10
adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis
1Sam 16.11
dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit
1Sam 16.12
misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim
1Sam 16.13
tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha
1Sam 16.14
spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino
1Sam 16.15
dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus exagitat te
1Sam 16.16
iubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quaerant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras
1Sam 16.17
et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me
1Sam 16.18
et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo
1Sam 16.19
misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis
1Sam 16.20
tulitque Isai asinum plenum panibus et lagoenam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul
1Sam 16.21
et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger
1Sam 16.22
misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis
1Sam 16.23
igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages