Gen 44

Full text search

Gen 44
Gen 44.1
praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci
Gen 44.2
scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita
Gen 44.3
et orto mane dimissi sunt cum asinis suis
Gen 44.4
iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono
Gen 44.5
scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis
Gen 44.6
fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est
Gen 44.7
qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint
Gen 44.8
pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum
Gen 44.9
apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostri
Gen 44.10
qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii
Gen 44.11
itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli
Gen 44.12
quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin
Gen 44.13
at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum
Gen 44.14
primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt
Gen 44.15
quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia
Gen 44.16
cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus
Gen 44.17
respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum
Gen 44.18
accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem
Gen 44.19
dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem
Gen 44.20
et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum
Gen 44.21
dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum
Gen 44.22
suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur
Gen 44.23
et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam
Gen 44.24
cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus
Gen 44.25
et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici
Gen 44.26
cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri
Gen 44.27
atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea
Gen 44.28
egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparet
Gen 44.29
si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos
Gen 44.30
igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat
Gen 44.31
videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos
Gen 44.32
ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore
Gen 44.33
manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis
Gen 44.34
non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages