Nr. 340. (247.)

Full text search

Nr. 340. (247.)
EDD.: Ed.pr. p.L3v-L4r. Bel p.244. Endlicher p.702-703. Kandra p.368-370. Karácsonyi - Borovszky p.282. REG.: Bónis p.32 (nr.148). TRANSL.: Kandra p.369-371.
Zabaria filio Ioannis de villa Iarum sine omni hęrede mortuo uxor eius nupsit Mico filio Nicolai. Qui Mico et Paulus, frater uxoris eius traxerunt in causam nominatum Ioannem et fratrem ipsius, Iromom sacerdotem pro dotaliciis praefate mulieris ante Alexandrum Waradinensem episcopum. Ipse autem eandem causam delegavit Stephano, archidiacono et oeconomo suo debito fine decidendam. Illi vero coram illo constituti responderunt se dotes illas totaliter persolvisse coram idoneis testibus de provincia ipsorum. Quod cum iam dicti actores negarent, Ioannes et Yromus iussi sunt testes suos exhibere. Quibus exhibitis praefatus iudex delegatus posuit super iuramentum ipsius Ioannis et Iromi et praeterea decem testium, scilicet Lodi, abbatis de Cholt, Hesce de villa Carol, Apae, Micae, Ioannis, Dominici et Balad de genere Borsa, Leonardi, de genere Zuord, Beliamin, sacerdotis de villa Zigholm et Pauli comitis de genere Smaragdi. Qui omnes cum ad sepulchrum Sancti Ladislai regis iuraturi accessissent, saepe iam dicti actores non ausi sunt eos adiurare, scilicet adversarios suos pro iustis dimittendo pacem eorum interventu amicorum impetrarunt praesente pristaldo ipsius cause Beniamin, vicearchidiacono de villa Nadan.

 

 

Noviny Arcanum
Noviny Arcanum

Podívejte se, co o tomto tématu napsaly noviny za posledních 250 let!

Zobrazit

Arcanum logo

Arcanum Adatbázis Kft. je předním poskytovatelem obsahu v Maďarsku, které zahájilo svou činnost 1. ledna 1989. Společnost se zabývá rozsáhlou digitalizací, správou databází a vydáváním kulturního obsahu.

O nás Kontakt Tisková místnost

Languages







Noviny Arcanum

Noviny Arcanum
Podívejte se, co o tomto tématu napsaly noviny za posledních 250 let!

Zobrazit