Nr. 328. (229.)

Full text search

Nr. 328. (229.)
EDD.: Ed.pr. p.K3v-K4v. Bel p.240. Endlicher p.696-697. Kandra p.346-350. Karácsonyi - Borovszky p.277-278. TRANSL.: Kandra p.347-351.
Borokun filius Gyule impeciit quosdam dusinicos de villa Iohan ad ecclesiam Sancti Petri in eadem villa attinentes, scilicet Obuganum, Thekum, Chemam, Chemzam, Michaelem, Petrum, Latamasum, Martinum, Chedam et Cozmam dicens, quod cum sint dusinici a genere eius, scilicet Iohan manumissi, contra ipsum tamen superbiant. Illi autem responderunt se dusinicos quidem esse a praefato Iohan cum terra sua dimissos, sed eundem Iohan nulla consanguinitatis linea ad ipsum, videlicet Borocun pertinere, et ita seipsos nullo penitus dominio eidem Borokum esse obnoxios. Banc igitur, comes de Burg posuit super iuramentum Martini et Fonchukae, cognatorum Borokun et super iuramentum duorum finitimorum, quos adversarii eligerent, et misit utramque partem Varadinum per pristaldum nomine Stephanum de genere Zachu de villa Berenta, ut illis quatuor ibi iurantibus memoratum Iohan esse genus Borokun constaret. Dato itaque eis termino in dominica Factus est nominati dusinici cum pristaldo ipsorum Stephano praenominatos testes adiuraturi fuere Varadini, sed praedicti testes non comparuerunt. Praefatus tamen adversarius misso serviente dixit eos fuisse citatos ad regem et ideo ad terminum non potuisse venire. Dato item secundo termino venit praenominatus adversarius et sicut prius per servientem, ita per se ipsum dixit, iam dictos testes citatos esse ad regem et ideo ad terminum non potuisse venire. Sed cum hoc praefato iudici falsum esse constitisset, praefatum Borokun condemnavit et praenominatos dusinicos cum terra eorum iustificandos esse secundum praescriptam assercionem eorum per pristaldum suum testimonio capituli Varadinensis fecit commendari.

 

 

Noviny Arcanum
Noviny Arcanum

Podívejte se, co o tomto tématu napsaly noviny za posledních 250 let!

Zobrazit

Arcanum logo

Arcanum Adatbázis Kft. je předním poskytovatelem obsahu v Maďarsku, které zahájilo svou činnost 1. ledna 1989. Společnost se zabývá rozsáhlou digitalizací, správou databází a vydáváním kulturního obsahu.

O nás Kontakt Tisková místnost

Languages







Noviny Arcanum

Noviny Arcanum
Podívejte se, co o tomto tématu napsaly noviny za posledních 250 let!

Zobrazit