non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas
de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare impium
de verbo sociorum et viatorum et de datione hereditatis amicorum
de aequalitate staterae et ponderum et de adquisitione multorum et paucorum
de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare
super mulierem nequam bonum est signum
ubi manus multae sunt clude et quodcumque trades numera et adpende datum vero et acceptum omne describe
de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum
filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat
nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur
super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi
omni homini noli intendere in specie et in medio mulierum noli commorari
de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri
melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium
memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in sermonibus Domini opera eius
sol inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum est opus eius
nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua
abyssum et cor hominum investigavit et in astutia illorum excogitavit
cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt revelans vestigia occultorum
non praeterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo
magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum et usque in saeculum neque adiectum est
neque minuitur et non eget alicuius consilio
quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare
omnia haec vivent et manent in saeculum et in omni necessitate omnia obaudiunt ei
omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse
uniuscuiusque confirmavit bona et quis satiabitur videns gloriam eius