ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius
benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius
qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas
qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus
qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua
faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus
notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas
miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors
non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur
non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis
quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se
quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras
quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus
homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit
quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum
misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum
his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea
Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur
benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius
benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius
benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino