Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo Duram provinciae Babylonis
itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos omnesque principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex
tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex stabant autem in conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor
et praeco clamabat valenter vobis dicitur populis tribubus et linguis
in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex
si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis
post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et linguae adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex
statimque et in ipso tempore accedentes viri chaldei accusaverunt Iudaeos
dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum vive
tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream
si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentem
sunt ergo viri iudaei quos constituisti super opera regionis Babyloniae Sedrac Misac et Abdenago viri isti contempserunt rex decretum tuum deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant
tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut adducerentur Sedrac Misac et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu regis
pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis verene Sedrac Misac et Abdenago deos meos non colitis et statuam auream quam constitui non adoratis
nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea
respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi
ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare
quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus
tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei illius inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consuerat
et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sedrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentem
et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris et calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis
nam iussio regis urguebat fornax autem succensa erat nimis porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago interfecit flamma ignis
viri autem hii id est tres Sedrac Misac et Abdenago ceciderunt in medio camini ignis ardentis conligati
et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino
stans autem Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis ait
benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula
quia iustus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia iudicia tua vera
iudicia enim vera fecisti iuxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Hierusalem quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra
peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus
et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset
omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis vero iudicio fecisti
et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum et pessimorum praevaricatorumque et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram
et nunc non possumus aperire os confusio et obprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te
ne quaesumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum
neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israhel sanctum tuum
quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et sicut harenam quae est in litore maris
quia Domine inminuti sumus plus quam omnes gentes sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra
et non est in tempore hoc princeps et propheta et dux neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te
ut possimus invenire misericordiam sed in anima contrita et spiritu humilitatis suscipiamur
sicut in holocaustum arietum et taurorum et sicut in milibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi quoniam non est confusio confidentibus in te
et nunc sequimur in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam
ne confundas nos sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae
et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo Domine
et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala confundantur in omni potentia et robur eorum conteratur
sciant quia tu Domine Deus solus et gloriosus super orbem terrarum
et non cessabant qui inmiserant eos ministri regis succendere fornacem naptha et stuppa et pice et malleolis
et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem
et erupit et incendit quos repperit iuxta fornacem de Chaldeis
angelus autem descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace
et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit nec quicquam molestiae intulit
tunc hii tres quasi ex uno ore laudabant et glorificabant et benedicebant Deo in fornace dicentes
benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis et superexaltatus in saecula et benedictum nomen gloriae tuae sanctum et laudabile et superexaltatum in omnibus saeculis
benedictus es in templo sancto gloriae tuae et superlaudabilis et supergloriosus in saecula
benedictus es in throno regni tui et superlaudabilis et superexaltatus in saecula
benedictus es qui intueris abyssos et sedes super cherubin et laudabilis et superexaltatus in saecula
benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula
benedicite omnia opera Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite angeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite aquae omnes quae super caelos sunt Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite omnes virtutes Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite sol et luna Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite stellae caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite omnis imber et ros Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite omnis spiritus Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite ignis et aestus Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite frigus et aestus Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite rores et pruina Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite gelu et frigus Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite glacies et nives Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite noctes et dies Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite lux et tenebrae Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite fulgura et nubes Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicat terra Dominum laudet et superexaltet eum in saecula
benedicite montes et colles Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite universa germinantia in terra Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite fontes Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite maria et flumina Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite cete et omnia quae moventur in aquis Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite omnes volucres caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite omnes bestiae et pecora Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite filii hominum Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedic Israhel Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite sacerdotes Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite servi Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite spiritus et animae iustorum Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite sancti et humiles corde Domino laudate et superexaltate eum in saecula
benedicite Anania Azaria et Misahel Domino laudate et superexaltate eum in saecula quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis et liberavit de medio ardentis flammae et de medio ignis eruit nos
confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum laudate et confitemini quia in omnia saecula misericordia eius
tunc Nabuchodonosor rex obstipuit et surrexit propere et ait optimatibus suis nonne tres viros misimus in medio ignis conpeditos qui respondentes dixerunt regi vere rex
respondit et ait ecce ego video viros quattuor solutos et ambulantes in medio ignis et nihil corruptionis in eis est et species quarti similis filio Dei
tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait Sedrac Misac et Abdenago servi Dei excelsi egredimini et venite statimque egressi sunt Sedrac Misac et Abdenago de medio ignis
et congregati satrapae magistratus et iudices et potentes regis contemplabantur viros illos quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum et capillus capitis eorum non esset adustus et sarabara eorum non fuissent inmutata et odor ignis non transisset per eos
et erumpens Nabuchodonosor ait benedictus Deus eorum Sedrac videlicet Misac et Abdenago qui misit angelum suum et eruit servos suos quia crediderunt in eo et verbum regis inmutaverunt et tradiderunt corpora sua ne servirent et ne adorarent omnem deum excepto Deo suo
a me ergo positum est hoc decretum ut omnis populus et tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sedrac Misac et Abdenago dispereat et domus eius vastetur neque enim est Deus alius qui possit ita salvare
tunc rex promovit Sedrac Misac et Abdenago in provincia Babylonis
Nabuchodonosor rex omnibus populis gentibus et linguis quae habitant in universa terra pax vobis multiplicetur
signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus placuit ergo mihi praedicare
signa eius quia magna sunt et mirabilia eius quia fortia et regnum eius regnum sempiternum et potestas eius in generationem et generationem