Civiles castri Borsod, scilicet Mauricius, Petur, Chyul de villa Oym et Martinus hodnog, Sanctus, centurio, Petrus, urbis praefectus et omnes alii impeciere Cykirc et fratres suos, scilicet Nemelt, Petrum, Paulum et Alexium, quod essent eorum contribules, sed illi negaverunt, sed dixerunt se esse de genere equestri, scilicet militum regis et adduxerunt, quosdam de genere suo, scilicet Peth et Siciam de villa Baga. Quibus idem constanter asserentibus Gyvla comes, frater Ratolt, vicarius iudex regis iudicavit, quod homo duorum adductorum ferrum portaret Varadini, dato inter eos pristaldo Cristophero de villa Damian. Cum autem Varadinum venissent predicti civiles et ioubagiones castri refugerunt iudicium ferri candentis recognoscentes se reddiderunt esse culpabiles et coram Varadinensi capitulo terram eis ad duo aratra in villa Oym reddere convenerunt cum metis undique circumpositis.
Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Caută în cea mai mare arhivă digitală de ziare din Europa de Est, ce conține reviste, publicații științifice, săptămânale și cotidiene.