Scorcomer filius Urbani comitis impeciit Micum filium Alexandri et praeterea quosdam de genere Miscoc, scilicet Michaelem, Chepanum, Vrbudinum et alios de praedicto genere dicens, quod currus ipsius invadentes duos de servientibus suis occidissent et res ipsius ad aestimationem triginta marcarum abstulissent. Illis autem se innocentes esse fatentibus Thomas, Agriensis episcopus, Simon quoque et Pousa atque Mauricius comites vice regis iudices constituti miserunt utramque partem per pristaldum nomine Paulum de villa Galya ad examen ferri candentis Waradinum, ubi homo praedicti Scorcomer portato ferro pro domino suo combustus est.
Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Caută în cea mai mare arhivă digitală de ziare din Europa de Est, ce conține reviste, publicații științifice, săptămânale și cotidiene.