Demetrius de villa Nazalas impeciit Ioancam de villa Simonis et Urbanum de villa Ebes dicens, quod cum glotem suam mortuo marito suo recepissent, etiam pecuniam suam, triginta marcas valentem, ei abstulissent. Quos Simeon voiavoda per pristaldum nomine Andream de villa Chengua ad iudicium ferri candentis misit Waradinum. Ubi taliter convenerunt, quod Ioanca et Urbanus de tribus, quas acceperant, redderent Demetrio unam pedissequam nomine Iahacecu et servum nomine Muncam, gloti autem suę traderent pedissequam nomine Ticuram et idem pristaldo satisfacerent, iudici autem Demetrius teneretur. Pro dotaliciis vero glotis Demetrii nullus a modo cum Demetrio agere posset, sed esset omnino absolutus, et, si aliquis requireret, Ioanca, frater glotis suae et Urbanus, maritus eius tenerentur Demetrium expedire. Pręterea Demetrius dederat gloti suę equatiam, quę furto sublata est illi, quam si Urbanus invenerit, Demetrius tenetur ex condicto eum iuvare in requirendo, si Urbanus requisiverit.
Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Caută în cea mai mare arhivă digitală de ziare din Europa de Est, ce conține reviste, publicații științifice, săptămânale și cotidiene.