Castrenses de Clus de centurionatu Agad, scilicet Sunad, Vardou, Apa et alii, coadiuvantibus eos ioubagionibus eiusdem castri, scilicet Egeben, principe exercitus, Ysac centurione, Beda varnogy, Bela et Vadasa impecierunt quosdam ioubagiones Nicus filii Nicus, scilicet Vedam et fratrem eius Hyscem dicentes eos suos esse concives. Illi autem dixerunt se esse liberos omnino et adduxerunt defensorem libertatis eorum, videlicet Stephanum de villa Natztha. Cristophorus itaque, comes de Clus per pristaldum nomine Ela de villa Zupur misit eos ad candens ferrum Waradinum, quo Nicus et ioubagiones eius cum defensore libertatis eorum et pristaldo venerunt stare iudicio. Adversarii autem eorum non comparuerunt, nec per aliquem excusationem miserunt. Nicus itaque ad iudicem reversus iusticiam sibi de adversariis fieri postulavit. Quos iniustam impetitionem suam confitentes iudex praefatus per iam dictum pristaldum mittens Waradinum iniustitiam suam conventui fecit protestari. Venientes enim Bela, Vadasa et Vardou pro semetipsis et pro coadiutoribus suis, ut ipsi dixerunt, confessi sunt praenominatos ioubagiones Nicus non esse suos concives, sed iniuste illos esse impetitos.
Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Caută în cea mai mare arhivă digitală de ziare din Europa de Est, ce conține reviste, publicații științifice, săptămânale și cotidiene.