Stephanus de villa Thepa cepit servum suum fugitivum nomine Morodeku apud Bensam de villa Tura. Qui Bensa respondit eundem servum fuisse sororis suae, novercę ipsius Stephani coram arbitris, scilicet Dominico comite et Belus. Sed cum neutra pars sufficiens testimonium posset adducere, nominati iudices per pristaldum nomine Albertum ad examen ferri candentis miserunt Waradinum, ubi talis inter eos facta est conventio, quod praefatus Stephanus praefato Bensa daret viginti et duo pondera, Bensa vero et servum fugitivum redderet et nichil de cognatione servi illius a Stephano requireret.
Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Caută în cea mai mare arhivă digitală de ziare din Europa de Est, ce conține reviste, publicații științifice, săptămânale și cotidiene.