Pousa requisivit duos servos uxoris suę, filię Hudus comitis, scilicet Futan et filium eius Lucam coram Neuka comite Bicoriensi a canonicis de Sancto Prothomartire. Illi autem dixerunt eosdem servos donatos esse ab uxore ipsius pro remedio animę prioris mariti sui, scilicet Boc. Praefatus itaque iudex posuit super iuramentum uxoris Pouse, quod scilicet ipsa iuraret cum duobus filiis suis in ecclesia Sancti Prothomartiris et illos servos positos in eadem ecclesia auderet educere de ecclesia. Assignato itaque termino, pręfata mulier cum filiis suis non venit, neque procuratorem causę suę misit. Praememoratus itaque iudex condempnavit eam et maritum eius Pousam et per pristaldum nomine Samam de villa Bursa nobis contestari et praesenti pagina fecit aeternari.
Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Caută în cea mai mare arhivă digitală de ziare din Europa de Est, ce conține reviste, publicații științifice, săptămânale și cotidiene.