Nr. 166. (209.)

Full text search

Nr. 166. (209.)
EDD.: Ed.pr. p.Kr-Kv. Bel p.209. Endlicher p.692-693. Kandra p.328-330. Karácsonyi - Borovszky p.213-214. TRANSL.: Kandra p.329-331.
Sol filius Salomonis littigavit cum abbate de monasterio Gabrielis Iohem de quinque capitibus hominum, tribus viris et duabus mulieribus coram Simone Varadinensi episcopo et quibusdam canonicis eius, Martino et Vidone et coram Nuncha, comite Bichoriensi dicens illos, quod sui iuris essent. E contra praefatus abbas asseruit, quod eosdem soror ipsius Sol nomine Sebe sub tali titulo ecclesiae Gabrieli dimisisset, ut unus illorum nomine Choloz serviret ecclesiae Sancti Michaelis, annuatim cum sexaginta panibus, uno bove trienni, tribus anseribus, quinque gallinis et sex cubulis cerevisię atque denariis ad tres missas et due mulieres, scilicet Scepa et Vederey essent lotrices eiusdem ecclesiae, duoque viri, scilicet Sekur et Lotomas liberi quidem essent, sed legatarii. Praenominatus itaque iudex, scilicet Neuca comes posuit hanc causam super iuramentum decani de supradicta ecclesia et fratris illius, quem adversarius eligeret et de comprovincialibus testibus super iuramentum Ioachin de Lazdu. Qui cum parati essent iurare super sepulchrum Sancti Ladislai regis coram Paulo sacerdote, coram Tumpa et Sidrac archidiaconis et aliis, supradictus Sol adiurare eos recusavit praesente pristaldo nomine Thoma filio Stephani de territorio Bichoriensi.

 

 

Ziarele Arcanum
Ziarele Arcanum

Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi

Arcanum logo

Arcanum se ocupă cu digitalizarea în masă, cu arhivarea și cu publicarea materialelor tipărite.

Despre noi Contact Apariții în presă

Languages







Ziarele Arcanum

Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi