Nr. 165. (208.)

Full text search

Nr. 165. (208.)
EDD.: Ed.pr. p.I4v-Kr. Bel p.236-237. Fejér VII/2 p.210-211. Endlicher p.692. Kandra p.326-328. Karácsonyi - Borovszky p.213. TRANSL.: Kandra p.327-329.
Anno ab incarnacione Domini millesimo ducentesimo XVII. regnante victoriosissimo rege Andrea, Simone Varadinensi episcopo existente, Gyula, comite paletino Nimcha comite Bichoriensi, Anniano lectore et notario Bichorienses de centurionatu Sceculzaz et horum praecipue Tenkeu de villa Ebey impecierunt quendam liberum hominem nomine Deum dicentes, quod eorum esset concivis. Deus autem dixit se liberum esse omnino. Nimcha itaque, comes Bichoriensis, ex praecepto regis eos discuciens, interrogavit responsa ioubagionum Bichoriensium, scilicet Luce hodnogionis, Petri, Bibae, Tegegu et aliorum. Qui cum praefatum Deum et ipsi castrensem esse dixissent, posuit hoc super iuramentum eorum, quibus iurare non audentibus, castrenses condempnavit et praedictum Deum liberum esse denuntiavit, atque per Ioancham comitem, pristaldum regis praesentibus praenominatis castri ioubagionibus libertatem eius nobis fecit contestari.

 

 

Ziarele Arcanum
Ziarele Arcanum

Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi

Arcanum logo

Arcanum se ocupă cu digitalizarea în masă, cu arhivarea și cu publicarea materialelor tipărite.

Despre noi Contact Apariții în presă

Languages







Ziarele Arcanum

Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi