Universi castrenses de Cornust impecierunt villanos de Sob pro concivibus suis coram Mica, Bichoriensi comite. Illi autem dixerunt se iobagiones esse a generatione, qui scilicet liberi Sancti Regis dicuntur, et insuper hoc asseruerunt se alias eciam iustificatos esse contra universos castrenses de centurionatu Sapuri ante Siculam, curialem comitem de Bichor pręcepto item Micę comitis et aucthoritate in eadem causa functum et habere pristaldum nomine Vodasam de villa Nec, qui cum iussi exhibere eundem pristaldum fuissent, cives de Cornust non ausi sunt ei vicium falsitatis opponere. Quibus supradictus iudex condempnatis ipsos et item villanos de Sos per Gilianum filium Bocion, contubernarium suum Varadinum transmisit, ubi pręfatus Gilianus ex parte Micę comitis se transmissum esse dicens coram prędictis partibus et pristaldo pręmissam causam eo ordine ac tenore, quo scriptum est, enarravit et pręsentibus literis fecit ęternari.
Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Caută în cea mai mare arhivă digitală de ziare din Europa de Est, ce conține reviste, publicații științifice, săptămânale și cotidiene.