Teco filius Thomae de villa Debrezun et sororius eius Hemiricus, filius Mauricii de villa Zeb protestati sunt nobis, quod cum esset controversia inter ipsos de quadam ancilla nomine Chynchola et duabus eiusdem filiabus, scilicet Ancilla et Cecilia ita, quod praedictus Hemiricus diceret cum uxore sua conductas, Teco vero assereret easdem a praedicto sororio suo titulo emptionis redemptas, consilio arbitrorum, videlicet Michaelis filii Matthiae comitis et Petri fratris Buch et aliorum comprovincialium taliter inter se convenerunt, quod praenominatus Hemiricus praenominatas ancillas vendidit sororio suo praedicto Teco accipiens ab eo marcam et fertonem.
Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Caută în cea mai mare arhivă digitală de ziare din Europa de Est, ce conține reviste, publicații științifice, săptămânale și cotidiene.