Nr. 374. (127.)

Full text search

Nr. 374. (127.)
EDD.: Ed.pr. p.F2v. Bel p.221. Endlicher p.671-672. Kandra p.244. Karácsonyi - Borovszky p.299. TRANSL.: Kandra p.245.
Populus ecclesię Bistriensis de villa Suptal impecierunt nomine Tub de villa Fiues pro violentia dicentes ipsum quattuor equos et sex boves ab eis violenter abstulisse, pręterea quod tres viros et vnam mulierem graviter vulnerasset et unum virum quoque abductum occulte retineret. Quę omnia cum memoratus Tub negasset, Ladislaus, comes Bachiensis et iudex curię per pristaldum nomine Gabrielem de villa Oztanca misit ad examen ferri candentis Varadinum, vbi unus de prędicto populo nomine Buhcud portato pro se et pro convillanis suis ferro iustificatus est. In eadem tamen septimana abbas Bistriensis, cum deberet iurare et solvere iudicium memorato adversario populi sui, non fuit Varadini, nec iuravit, nec iudicium, quo tenebatur, persolvit. Porro nominatus Tub iudicium secundum sententiam prędicti iudicis, in quo tenebatur, condempnatus est erga populum Bistriensem, videlicet octo marcas et decem pensas totaliter persolvit nobis pręsentibus in manus Lyther et Pous, procuratorum de Bistria, quos ipsi cognovimus, ita, quod ambo in nullo tenerentur pro hac causa.

 

 

Ziarele Arcanum
Ziarele Arcanum

Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi

Arcanum logo

Arcanum se ocupă cu digitalizarea în masă, cu arhivarea și cu publicarea materialelor tipărite.

Despre noi Contact Apariții în presă

Languages







Ziarele Arcanum

Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi