Udvornici regis de villa Fonchol impecierunt quosdam de prędio Guerus filii Nanę comitis, quorum nomina sunt hęc, Nuhu, Vidu, Andream, Fatam, Mogdut, dicentes, quod eorum essent conservi. Illi autem dixerunt se esse liberos et hoc idem dominus eorum contestatus est. Nicolaus itaque comes palatinus, dato pristaldo nomine Cyama misit utramque partem Varadinum, ubi prędicti udvornici seipsos recognoscentes coram curiali comite ipsorum nomine Mekeyn et pristaldo iam dicto memoratum Nunhu subterfugerunt dicentes, quod non esset de conservitute eorum, sed falsa opinione ipsum impeciissent. Vid autem portato ferro iustificatus est, reliqui vero tres, scilicet Andreas, Fata et Mogd combusti sunt.
Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Caută în cea mai mare arhivă digitală de ziare din Europa de Est, ce conține reviste, publicații științifice, săptămânale și cotidiene.