et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum
constituit proelia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terrae
et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium et siluit terra in conspectu eius
et congregavit virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor eius
et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum
et post haec decidit in lectum et cognovit quia moritur
et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret
et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est
et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo
et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra
et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Graecorum
in diebus illis exierunt ex Israhel filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quae circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala
et bonus visus est sermo in oculis eorum
et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium
et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum
et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum
et paratum est regnum in conspectu Antiochi et coepit regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna
et intravit in Aegyptum in multitudine gravi in curribus et elefantis et equitibus et copiosa navium multitudine
et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti et veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati multi
et conprehendit civitates munitas in terra Aegypti et accepit spolia terrae Aegypti
et convertit Antiochus postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit ad Israhel
et ascendit Hierosolymis in multitudine gravi
et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia
et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam
et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna
et factus est planctus magnus in Israhel et in omni loco eorum
et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes infirmati sunt et speciositas mulierum inmutata est
omnis maritus sumpsit lamentum quae sedebant in toro maritali lugebant
et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Iacob induit confusionem
et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna
et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei
et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum ex Israhel
et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit domos eius et muros eius in circuitu
et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt
et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem
et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem
et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum
et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israhel
et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem
et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati eius reliquerunt eam
sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores eius in nihilum
secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum
et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam
et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi
et multi ex Israhel consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum
et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Iudae ut sequerentur legem gentium terrae
et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei
et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes
et coinquinari sancta et sanctum populum Israhel
et iussit aedificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora communia
et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et inmutarent omnes iustificationes Dei
et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur
secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit principes populo qui haec fieri cogerent
et iusserunt civitatibus Iudae sacrificare
et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram
et effugaverunt populum Israhel in abditis et in absconditis fugitivorum locis
die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras
et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant
et libros legis Dei conbuserunt igni scindentes eos
et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum
in virtute sua faciebant haec populo Israhel qui inveniebantur in omni mense in civitatibus
et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram quae erat contra altare
et mulieres quae circumcidebant filios suos trucidabantur secundum iussum regis Antiochi
et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et eos qui circumciderunt eos trucidabant
et multi de populo Israhel definierunt apud se ut non manducarent inmunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari inmundis
et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt
et facta est ira magna super populum valde