locutusque est Dominus ad Mosen dicens
mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii
et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum
et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis
et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones
et ante illud altare holocausti
labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur
altare holocausti et omnia vasa eius
labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum
adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua
indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum
fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus
igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum
erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas
et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat
posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper
cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem
posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum
ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi
posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi
locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini
posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus
posuit et tentorium in introitu tabernaculi
et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat
labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua
laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes
cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus
erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt
operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud
nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat
si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas
si pendebat desuper manebant in eodem loco
nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas