A. Ch. 1298. Fragmentum statutorum, quibus Parochi Scepusienses sodalitatem, a suis decessoribus olim institutam, restaurant.
Anno Domini MCCXVIII. in Ecclesia B. Ladislai Confessoris in Foro Quinto conuenientes in vnum de Suburbio, de Eulenbach, de Odorin, de villa noua, de villa Palmarum, de villa Vrsi, de Sancto Quirino, de S. Ladislao, de villa compositi, 168de villa Sueui, de villa Theutonicali, de Filka, de S. Georgio, de Millenbach, de Lomnitz, de villa Pulom, de Bela, de Lybicza, de villa Durandi, de villa Rusquini, et de Leutscha, Plebani de Scepusio, Inuocata Spiritus Sancti gratia, et eiusdem fauente clementia, ea, quae salutis suae et honestatis sunt, pertractantes et disponentes, et praehabitam dudum (Anno 1248.) inter eos fraternitatem, atque charitatem, in pristinum statum reoucare cupientes, iuxta illud B. Petri Apostoli: Estote fraternitatis amatores; et illud: mutuam in vobis charitatem conti uam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum. Ipsa enim charitas, vti dicit D. Bernardus finis est praecepti, nec non vestis nuptialis. Imo vt Ioannes Apostolus ait: Ipse Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet et Deus in ipso.
Haec inter se reuoluentes et pertractantes praesentem fraternitatem ediderunt, vel potius a suis praedecessoribus editam renouarunt, eligentes duos Patronos, scilicet Spiritum Sanctum, et Matrem misericordiae Virginem Mariam, in quorum honore bis in anno fraternitas celebratur, vt videlicet ex hoc vigor et feruor verae societatis et dilectionis inter eos iuxta Praedecessorum suorum consuetudinem laudabilem reformetur, et feruentius accendatur, dicente Domino: In hoc cognoscent omnes, quod mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad inuicem; et vt etiam ex hoc lucerna lucens hominibus tali praeferatur exemplo, iuxta illud Euangelii, Mathaei 5. Sic luceat lux Vestra coram hominibus, vt videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in coelis est. Vt igitur haec fraternitas per ipsos 169edita, seu renouata, ab omnibus firmiter seu inuiolabiliter obseruetur, data verbo tenus fide, seu manuali promissione facta, ipsam confirmare curarunt, vt ex hoc magis ac magis ad obediendum honestati, et pietati sint adstricti, et vt mores, ac actus eorum in melius reformentur. Sed quia cum volubilitate temporum voluntates etiam atque proposita saepius immutantur hominum; ne aliquis per suam inertiam, seu malitiam huiusmodi decentem, deuotamque fraternitatem dirumpere, seu rescindere in posterum valeat aut praesumat; quod forsan euenire posset, si tanquam acephalus vnus pro suae viueret libitu voluntatis: quamobrem pro memoriali desideratione praefatam fraternitatem in scriptis redigentes quatuor ex fratribus elegerunt, qui saluo semper et in omnibus Praelati iure, per spatium vnius anni Rectores, custodes, nec non prouisores speciales sint fraternitatis, et omnium et singulorum ad ipsam pertinentium fraternitatem, quibus alii fratres in omnibus honestis atque licitis, quae ad conseruationem honoris, et libertatis simul, et salutis eorum spectare dignoscerentur, sine omni contradictione sub fide praestita, teneantur obedire. Isti quatuor summa cum diligentia dictent, ordinent, conscribant, quidquid eis videbitur, quod ad vtilitatem fratrum, et ipsorum libertatem sit proficuum, et honestum. Quae autem scripserint, aut statuerint, coram fratribus recitent, et si omnibus placuerit, seu maiori parti et saniori, imponatur cum aliis statutis in registro; et sub priori iuramento firmius obseruetur, et sic succedente tempore in omni deuotione recipiet fraternitas incrementum. His etiam quatuor claues de communi scrinio assignentur, et sigillum 170communitatis eisdem, seu vni eorum committatur. Item praedicti quatuor ad celebrandam fraternitatem de loco congruo prouideant, et fratres per litteras sub sigillo communi conscriptas conuocent; quos etiam sub poena statuti conuocare possunt ac debent, cum fratribus ingruerit necessitas conueniendi; vel quoties eis videbitur opportunum. Iidem etiam quatuor tollant, quae sunt tollenda, et iuxta suas conscientias, et sub fide dicta, fratribus dispensent pro vtilitate, atque necessitate fraternitatis, prout eorum discretioni videbitur expedire; ita tamen: vt anno eorum regiminis expleto, coram fratribus reddant de omnibus sibi commissis, atque ab eis collectis rationem, claues quoque scrinii communitatis et sigillum, et alia sibi commissa resignent. Extunc de communi consilio iidem vel alii quatuor eligantur ad officium, quod primi gesserunt honeste, et fideliter peragendum; qui similiter peruigili cura stare, atque laborare pro negociis, nec non libertatibus fratrum sunt adstricti.
De recipiendis ad fraternitatem.
Primo itaque notandum: quod ex omnium Plebanorum voluntate atque statuto nullus ad fraternitatem recipi debet, nisi sit Plebanus bonae famae, aut conuersationis; laicis plane exclusis; nisi forsan de communi consilio fratrum in participationem orationum aliqui recipiantur; quibus tamen sic receptis eorum consiliis aut mensae non licebit interesse; nisi per fratres specialiter ad hoc vocentur.
171De Prouisoribus fratribus venientibus ad fraternitatem.
Sciendum, quod a Prouisoribus quatuordecim diebus ante celebrationem fraternitatis praemitti debet epistola, ad conuocandos fratres: Quod si per eos neglectum fuerit, et ex hoc fratres non venerint, soluent vnciam A. Si apud quempiam fratrum litterae remanserint, vel manendo nimium tardauerint, soluet totidem. Venientes itaque ad fraternitatem, vnus quisque fratrum sub poena statuti, solo famulo sit contentus: praemunitus etiam superpelliceo, nec chorum calcaribus, et sine superpelliceo intrare praesumat: honore inuicem et specialiter in ecclesia praeuenientes; ita vt seniores habeant locum primum, mediocres medium, et iuniores vltimum; Nam et statuta Patrum honorem senibus volunt impendi. Item mane veniant ita, vt omnes in prima Missa praesentes existant.
Apud Wagner Anal. Scepus. P. I. 166. Bardosy Suppl. p. 425. sqq. Vbi nationum varietas in Scepusio inualuit, eius etiam oppida varia nomina obtinuerunt; quae iuuerit hic sub vnum ponere conspectum, ea praesertim, quae aliquid discriminis habent:
Koperen, vel Kopperschin, Slauis Uloza.
Kirchdorf, olim latinis Suburbium, Hungaris Várallya, Slauis Podrad.
Eylenbach, Slauis Velbach.
Vallendorff, olim latinis villa Latinorum, aut Italorum; Hungaris Olaszi, Slauis Vlachy; quod Itali eam incoluerint.
Palmesdorf, vel Palmsdorf, latinis villa Palmarum: Hongaris Harigócz.
Sperendorf vel Bärendorf, latinis villa Vrsi, Hungaris Illyésfalua, Slauis Eliasovcze.
Donnerstagmarkt, Latinis Quintoforum, olim villa S. Ladislai; Hungaris Csötörtökhely, Slauis Stwartek.
172Kabisdorff v. Kabsdorf, latinis villa Compositi, Hungaris Kápoztafalua, Slauis Hrabusicze.
Teutschendorf, latinis villa Teutonicalis, Slauis Poprad.
Eysdorf, latinis villa Isaaci, Hungaris et Slauis
Zakocz
.
Schlankendorf, Hungaris Szalók, Slauis Szlawkow.
Menhardsdorff, latinis villa Menhardi, Slauis Verbov.
Käsmarkt, latinis forum Caseorum.
Pyssdorf, latinis villa Rusquini, Hungaris et Slauis Ruskinócz.
Thursdorff, latinis villa Durandi, Slauis Twarozna.
Kirn, latinis villa S. Quirini, Slauis Kuriman.