III. Genus et incunabula Joannis, regni Hungariae Gubernatoris.

E scriptorum ac literarum solennium testimoniis deducta.

Testimoniorum praemissorum, fide et auctoritate videntur nobis, sequentia constare:

1.) Herois nostratis pater fuit Voik, Valachus, filius Serbe, miles aulicus: palam confitentur id Thuroczius: „Erat nobili et claro Transalpinae gentis de gremio natus Joannes de Hunyad. – Peregrinis de partibus regni Hungariae deductus inter oras. – Fertur rex Sigismundus genitorem ipsius, virtutis merito, partibus de Transalpinis suum traduxisse in dominium“; loco citato. Bonfinius: „Parentibus nequaquam obscuris editus; pater namque inter Valachos – e Transalpinis oris in Transilvaniam translatus fuisse fertur“ l. c. – Aeneas Sylvius: Huniades, – Dacus hic (nunc Valachos appellant) natione fuit, haud claro 256genere natus, sed factis per arma clarissimus“ l. c. – Ludovicus Tubero: Hic autem rex (Mathias) paterno genere Geta erat. Graeca voce Moro vlachus (niger Olahus)“ l. c. Confirmat Diploma Sigismundi de anno 1409: „Voik aulae suae militi, ac per eum Magas et Radul carnalibus, ac Radul patrueli fratribus, nec non Joanni, filio, suis terram Hunyadvár conferentis nro I. Voik, Radul nomina originem produnt valachicam. Tum Alberti, qui patrem Joannis nostri, expresse Olah, seu Valachum compellat, diplomate, quo hunc Banum Zeuriniensem constituit Nro. II. Omne dubium tollit Nicolaus Olahus, Archiepiscoporum Strigon. doctissimus ex eiusdem Hunyadii sorore Marina Valacha ortus: „Johannis, inquit, Hunyadis, Vaivodae Transilvaniae, postea vero Gubernatoris Hungariae tempestate, Dragula, Vaivoda Transalpinus, partim interfectis, partim expulsis his, qui e Dani erant sanguine, regnum occupaverat. Mamzillae ab Argyes, ex uxore Marina, eiusdem Joannis Vaivodae sorore, duo erant inter alios filii: uni nomen fuerat Stanzul, qui Danum et Petrum filios suscepit; alteri Stojan, hoc est: Stephanus. Is me et Matthaeum filios, Vrsulam et Helenam filias genuit. Potitus igitur rerum Dragula, Stanzulum patruum meum insidiis interceptum, securi percussit. Stephanus vero puer adhuc – confugit ad Mathiam regem, qui decreverat eum saepe numero ad regnum cum exercitu reducere, sed pater – maluit in Transilvania, matrem meam, Barbaram Hunzar, ducere uxorem, vitamque agere privatam, quam in tyrannide et imperio, mille periculis subiecto, instar maiorum suorum interfici.“ Hist. Hung. Ccp. XII. p. m. 23. Cum soror Hunyadii herois nostri carnalis Marina origine fuerit Transalpina, hunc 257quoque Valachum fuisse, inficiari nequimus. Num pater illius e coloniis Romanorum in Transalpina Dacia superstitibus, aut vero e Getis ac Bulgariis, provinciam hanc ingressis, ac linguae latinae pigmento quodam imbutis, ortus fuerit, liceat cuilibet, ut lubet, sentire [1]).

2.) Matrem eius ingenuam, venustissimam, Nobilis cuiusdam Valachi Transilvani filiam 258fuisse, innuit Bonfinius: „Aiunt, ingenuam venustissimamque Valachi cuiusdam nobilis filiam in Transilvania (patri Joannis) Valacho, haud quaquam ignobili, nupsisse.“ Dec. III. lib. IX. circa finem. Nomen matris, Elisabetham, ac filiam Morsinaianam, Caspar Heltay prodidit: „Opulenti Boyeronis (i. e. Valachi nobilis) filiam – ex genere Morsinai – Transalpinus quidam Boyero, nomine Woyk, qui ob simultates valachicas huc (in Transilvaniam) se patriis, ex oris receperat, venustate Morsinaianae captus, duxit. – Elisabetham, vocatam ferunt;“ lcoo c. – Familiae Morsinaianae laterculum post gesta Stephani Morsinai, lingua originali slavica, tum latina redditum, conservavit Steph. Kaprinai MSS. sub B. Tomo XLI. numeris XXXVI–XXXVIII. [2]).

3.) Primam aspexisse lucem in avito gentis suae vico Hollós seu Corvino, monet identidem Bonfinius: „In Corvino vico (Hollós) natus.“ „In hoc itaque vico, in Corvino pago, Joannes, Mathiae pater, natus est.“ Dec. III. Lib. IX. sub finem; more ideo patrio, a loco natali, Scriptoribus latinis, Corvinus, 259vulgariter Caspari Heltayo, Hollósy János vel Jankula compellatus l. c. [3]).

4.) A possessione vero Hunyad, a patre suo Voiko anno 1409. militaribus servitiis impetrata, iure itidem gentili, Hunyadi, Hunyadius vel de Hunyad denominatus; quod Joannes de Thurócz insinuat: „Rex Sigismundus, virtutis merito patris pulsatus, illum patribus de Transalpinis suum traduxit in dominium, – nihilominus digna perpetuaque eumdem munitionis Hunyad possessione donavit“ l. c. Sigismundus rex, litteris suis anno 1409. concessis palam est professus: se Voiko, aulae suae militi, ac per hunc fratribus, ac filio ipsius Joanni, munitionem Hunyad contulisse. Dipl. nro I. Idem innuit Ladislaus Posthumus dicens: per Sigismundum prima haereditate in hoc regno suo fuisse condonatum. Dipl. N. LXII. Id propter usu venit, ut non solum Corvinus, sed etiam Hunyades ac de Hunyad promiscue sit cognominatus[4]).

2605.) De anno eiusdem natali Chronicon Chronicorum Politicum, collectore Gualtero Belga Francofurti anno 1614-mo, in octavo editum, dies natales Principum, Comitumque, ex genethliacis MSS. mathematicis, item annalibus passim per Europam publicatis collectis P. I. p. 1225. notat: „Joannes Huniades, Vaivodae Transilvaniae, natus 30. Martii A. 1390; – ast hic annos prope quatuor retrahendus ipsomet Joannis de Hunyad testimonio, qui epistola ad Eugenium IV. PP. annon 1448. die 17. Septembris data, inquit: iam supra sexaginta numeramus annos (vide nro XLV.). Si anno 1390. natus fuisset, anno 1448 nec sexaginta numerasset aetatis annos; anno proin prope 1386. natus sit oportet; huic singula vitae ipsius stadia, resque gestae, obitum usque rite congrunnt:

261Anno 1409. aetatis suae 23. cum patre suo, patruisque terram Hunyad coimpetravit (Diplom. I.) in clientelam Nicolai Chakii, tunc Transilvaniae Vaivodae admissus; benevolentia Francisci Chanadini fruitus; adolescentiam regnante iam Sigismundo egregie traduxit; stipendia sub ungaro, halae (alae) praefecto, meritus, ait Bonfinius l. c. „Ipse Joannes regnante condam gloriosissimo Principe, Domino Sigismundo, tunc rege, avo nostro, beatae memoriae, annos iuventutis laudabili indole exegit, in quibus praematurum sensum et adultam semper gravitatem prae se ferens studuit, ut quo plurimi aliena ope et suorum maiorum titulis irrumpunt, eo sudoribus suis, virtute, ingenio et vigiliis ascenderet; pulchrum gloriae genus existimans, praelucere posteris et nascentibus nominis decus ac dignitatis initium adferre. Adolescentia vero egregie traducta, corpus ad tolerandos labores et militarium exercitiorum actus, asvefaciens et habile reddens, futurorum inclitorum operum suorum fundamenta certis praesagiis iecit, et ingenuis moribus, quasi quibusdam gradibus, ad dignitates, honores et gloriosam nominis famam, liberos sibi ascensus comparavit; praeclare enim indolis miles et imperiali obsequio dignus, tunc primum regiis militibus commatriculatus est.“ Dipl. nro LXII.

Annis 1410–30. Sigismundum, coronam imperialem Francofurti suscipientem, tum belli contra Bohemos seditiosos, ac Turcas saevissimos iugiter secutus, aetatis 35–45: „Successive itaque fide devotisque obsequiis praefato avo nostro sive pro susceptione imperialium infularum, seu pro reparandis ruinis regni sui Bohemiae pro decenti, sed et in aliis cunctis negociis gerendis et rebus bellicis ad tempora 262vitae suae, fideli semper sollicitudinis diligentia inseperabiliter adhaesit, pro cuius etiam honoris amplitudine seepius capitis periculum bello et armis adiit. Lad. Posth. Dipl. nro. LXII.

Annis 1431–4. aetatis 45–48. Sigismundum Mediolani coronam ferream suscepturum, secutus, sub Philippo Duce Mediolanensi servitia obivit militaria: „In Italia duos annos sub Duce Mediolanensi stipendia meruit, nam Sigismundum in Italiam secutus remansit. – Munia quaequae militiae honorificentissime gessit; ex bono tyrone miles fortissimus, ex milite imperator optimus emersit. Per singulos ordines miro laudis et gloriae successu iam evectus, provincias cum imperio sortiri coepit,“ ait Bonfinius Dec. III. libro IX. Cf. Thuroczium loco praelaudato.

Annis 1435–7. aetatis 50–52. in provincia Serviae, copias Belgradenses ductabat, primasque messuit de Turcis victoriae palmas: „Vnde reversus provectus venit ad Triballorum (Serviorum) Ducem. Mercede autem conductus, longo admodum tempore apud hunc ducem versatus est, ubique, quocumque mitteretur, fortitudinem et diligentiam memorabilem ostendens,“ ait Chalcocondylas l. c. Anno 1437. consertis cum Turcis in defensionem castri Belgradiensis, armis, caesis fere quadraginta eorum millibus, ac quatuor praecipuis eorum ducibus, qui postea Pragam adducti sunt, interceptis; Amurate hac clade affecto, qua belli Dux inclaruit. Vide Histor. Turc. la Croix, apud Schulz P. I. p. 199.

Anno 1439. aetatis 54. ab Alberto, Imperatore et Hungariae Rege, ad Baronatum regni, Banatum 263quippe Zeuriniensem evectus, bonisque auctus; vide Dipl. nro II. Instabat praesens a Turcis periculum, qui, vastata fere tota Servia, Belgrado obsidionem minabantur; Georgius Despota, discrimini proximus, missis crebro ad Hungaros nunciis, opem implorabat. Joannes Hunyad, qui desiderio incredibili manus cum Turcis conserendi tenebatur, foederato regni socio, ne si is succubuerit, hostis in regni vicera penetret, mature occurrendum, alii contra nihil iniussu regis tentandum censebant.“ – Repertorium MS. Ant. Steyrer ex Tab. caesareo. „Castris subin (anno 1439.) ad Zalankemen fixis, Danubium traiiciendum ac pugnae decretoriae copiam contra Amuratem, Zendroviam obsidentem, faciendam petiit; sed aliis hostis mora ac velitatione delassandus videbatur. – Zendrovia subacta, sex Magnatibus, cum copiis suis e castris recedentibus, Albertus se proditum vidit.“ Windeck cap. 222. „Joannes de Hunyad altioribus eotunc (relata prima de Turcis victoria) sublimandus honoribus, nisi ipse avus noster e vita excessisset. Succedente tandem excellentissimo principe, Domino Alberto, similiter Romanorum ac Hungariae Rege etc., Genitore nostro, felicis recordationis, certe dudum fidelitatis opera continuo cremento augens et in ipsius Genitoris nostri obsequiis, ac expeditionibus bellicis, quas idem suo adversus nonnullos rebelles regni Bohemiae, seu contra Teucros laudabili semper exitu confecit, nunc prudentis consiliarii, nunc vero strenuissimi militis agens officium, adeo fuit continuus et utilis, ut ab eodem genitore nostro primum de milite ad nostram Baroniam Regni, Banus videlicet Zeuriniensis, qui clarus Baroniae titulus est, insignibus meritis creatus sit, ubi et gloriosa tandem adversus Teucros, eotunc illis 264partibus oppido infestos, praelia ipse, et egregius quondam alter Joannes, de ipsa Hunyad, miles, sibi sanguine frater, fortissimaque strenuitate par et socius, victorioso semper fine saepius confecerunt.“ Lad. Posth. Dipl. nro LXII.

Anno 1440. aetatis 54. a Wladislao, Rege Hungariae, Baronatum Vaivodae Transilvaniae emeritus, ut inscriptio Coronensis notat: „MCDXL. Johannes Hunyades, Banus Zeveriensis, Waivoda Transilvaniae constituitur.“ Apud Schwandtner Tom. I. pag. 886. Merita eius insinuat Thuroczius Chron. P. IV. cap. XXX.: „Praefatus igitur Johannes de Hunyad semper sui superioris lateri adhaerendo, quum iam de virtute in virtutem crevisset, a minoribus regni officialibus, quorum usque ad tunc fretus fuisset honore, successivo incremento in tantum claruisset, quod ad Vaivodatum partium regni Transilvaniarum suum extulisset titulum; vir in regno non parum potens, et ipse regi Wladislao adhaesit.“ Meritum eius explicat uberius l. c. cap. XXX.: „Viri in regno potentes, Ladislaus de Gara Banus, Joannes Phylpes de Korog, Andreas Bothos de Xanoph, Henricus, filius Vaivodae, de Thamasy, omne robur suum in arma concitantes, iniurias reginae, filiique illius propulsaturi, secus monasterium de Czykador, quem locum vulgus Zék (Bátaszegh) appellare solet, castra metati sunt. Contra quos praefati Dominus Joannes de Hunyad Vaivoda, et Nicolaus de Ujlak, tunc Banus Machoviensis, compositis agminibus, velisque extensis venientes, in magna virtute bellandi illorum irruerunt super castra. – Cum Regis Wladislai pars animo pugnaret ferventiori, mox castra partis alterius perturbata sunt, dissolutaque per avia ferebantur, 265ac cuncti eorumdem praesidio castrorum nudati, sparsim fugiebant. – Persequebantur eosdem Vaivodae ac Bani milites; – ubi Andreas Bothos, homo severus, severa morte interiit. Henricus quoque, filius Vaivodae, captus est; Ladislaus autem de Gara Banus et Joannes Phylpes de Korogh fuga elapsi sunt. – Fuerat ea propter Hunyadius a Wladislao Rege possessionibus Solymos condonatus. An. 1440. Vide. Dipl. Nro III.

Anno 1441. aetatis 55. Comes una Themesiensis ac Belgradi Praefectus creatus insignem de Turcis retulit victoriam: „Quum, inquit Thuroczius l. c. cap. XXXVI., post haec eorumdem temporum sub decursu, Dominus Joannes de Hunyad, Vaivodatus Transilvani et Banatus Severiensis honore claresceret et in Comitem Temesiensem creatus, exigenteque rerum necessitate, castri Nandoralbensis in praedicto Capitaneus factus extitisset, ac partes regni Hungariae inferiores usque ad flumen Titiae, totaque Sclavonia ac cunctus ager Savae flumina medius, dira Turcorum rabie vastarentur, civitates et villae, ac oppida vehementes per flammas comburerentur, res diriperentur; homines sine discretione sexus et aetatis aut interficerentur, aut perpetuae servitutis iugo mancipandi abducerentur; omnibus regnicolis, intrinsecis fluctuantibus odiis ac partibus regni praescriptis manifesto discrimini relictis, solus ipse Dominus Joannes Vaivoda tantam christianae religionis persecutionem amaro corde tulit. Quapropter post multos cum ipsis Turcis, in quibus semper victor evasit, partiales congressus, dum eorumdem dierum sub volumine, Vaivoda quidam Turcarum Isak nomine, qui castrum Zendrew caeterisque 266Rasciae regni arces, ac poene omnem Rasciam sive Serviam ex dono praefati caesaris Turcarum tenebat, suorum magna vi subditorum collecta, castro Nandoralbensi circumiacentes vicos diripere, exurereque, ac novi capitanei animum tentare aggressus est; ipse Dominus Joannes Vaivoda hostilem sciens conatum, ea, quae ad tantum hostem tractandum pertinebant, componere non neglexit. Congregato enim peroptimo armatorum praesidio, ac ex illo aciebus ordinatis, hostis se hosti in campo obtulit. Fit igitur magno cum impetu congressus utriusque hostis et multi imbelles primitiis sternuntur ab equis; clamor exoritur ingens; moribundum instat certamen; innumeri parte ab utraque cadunt interfecti. Izak ergo Vaivoda, Hungaros aut vincere aut mori praeoptasse videns, mox terga vertit, et in veloci cursu sui equi versus castrum Zendrew simul cum suis, qui superant, fugam iniit vehementem. Vnde Dominus Joannes Vaivoda et omnis suorum militum coetus secuti sunt illos in ore gladii, quo dum ipsius castri Zendrew moenia intuiti sunt, multos ex ipsis in cadavera redigentes. Tandem cum victoria et raptarum magna cum opulentia rerum in castrum Nandoralbense redierunt.“ Hoc Joannis de Hunyad insigne meritum recognovit etiam Ladislaus Posthumus Dipl. nro LXII.: „Consequenter ipso etiam divo genitore nostro, licet satis praemature, ut tamen Domino placuit, vita functo, dum regnum nostrum Hungariae nobis eotunc apud incunabula et alienam educationem aetatem agentibus, idoneo tutore orbatum et intus gravissimis odiis exortis fluctuaret et foris grassante dictorum Teucrorum tyrannide, innumeris affligeretur malis, utpote iam ipsi Teucri vastare agros, diripere villas, homines sine discretione sexus classis 267vel trucidare, vel abducere impune consueverant, et poene totas inferiores ipsius regni nostri Hungariae partes, usque ad fluvium Ticiae et item ex altera, miserabiliter vastaverant vel occupaverant, adeoque gravissimo metu iam totum regnum concusserant, ut illud in pendenti ferme ruina positum sui blasphemorum Christi manibus solam restare putaret occupationem; praefatus Joannes de Hunyad medio tempore Vaivoda Transilvanus et Comes Themesiensis creatus, factus etiam Capitaneus Nandoralbensis et aliarum inferiorum partium, eis titulis non minus, quam acceperat, dignitatis et gloriae restituit, illiusque suae sublimationis primordia pulcherrimis quibusdam victoriae generibus conservavit, fudit enim imprimis victrici bello, in terra Serviae prope castrum Nandoralbense Izak Vaivodam Teucrorum, qui eotunc castrum Zendrew, cum tota ipsa terra Serviae occupatam tenebat.“ Dipl. nro LXII.

Anno 1442 aetatis 56. maximis in Transilvania de Turcis inclaruit victoriis; ad vicum nempe Sancti Emerici (Szent-Imre) 9. Martii, et ad portam ferream, vulgo Vaskapu, mense Julio. Primam edisseruit Joannes Thuroczius Chronic. Cap. XXXVII.: „Post hanc ipsi Domino Vaivodae divinitus datam victoriam, non multo dierum intervallo praetereunte, alter Turcorum exercitus, gloria victoriarum, ante haec tam de Hungaria, tam aliarum sibi vicinarum nationum de regnis reportatarum, tumidus, magna praesumens magnoque suae generationis populo, ac armorum munimine non modico suffultus, duce quodam Vaivoda Mezetbeg vocato, homine austero, resque bellicas dirigere docto, per terram Transalpinam 268clandestina quadam eruptione, alpibus transitis, regni Hungariae Transilvanas irruit in terras. Gens crudelis et cuncta offendere solita, quaequae sibi occurrebant, pietate absque aliqua, ignis et ferri vim adhibendo, omnia vastabat; aetasque aut conditio cuipiam aliquam non ministrabat redemtionem. Hanc funestam eiusdem exercitus Turcorum ante eruptionem paucis diebus D. Joannes Vaivoda in ipsas transalpinas partes venerat, aditaque civitate Albensi vulgari vocabulo Gywla-Fejérwár vocata, quid de hoste faceret, cogitabundus praemeditabatur. – Subitum enim tanti inimici propter adventum, copias adunare et illi occurrere, sibi omnino negabatur. Quapropter maxima premebatur anxietate, ita ut ora illius ex nimiarum cogitationum impulsu marcescerent, et labia scinderentur. Quum autem ipsi Turci multis iam dicti Transilvani agri partibus percursatis, ingentem praedam hominum, rerumque ac pecorum trahentes, dictae civitati Albensi propinguum ad campum venerunt sic, ut incendia, fumum eructantia, illos non remote esse testarentur; Dominus Vaivoda Joannes, alios sustinere valens, se sustinere nequivit, quin totus excandesceret in vindictam; tanto hosti obviandum esse statuit, militumque minus congrua in comitiva conflicturus, prosiluit in campum. Erat eisdem in diebus Episcopus civitatis eiusdem, homo decentis reverentiae, in rebus tamen rite agendis vehemens, et hic ipsum Dominum Vaivodam comitatus est. Progredientes igitur, quum incauti ad campum villae S. Emerici pervenerunt, subito cunctae circumadiacentes valles ingentia hostium agmina, in abscondito latentia, tantummodo ipsius Domini Vaivodae adventum expectantia, se effuderunt. Quid ultra? Ipse Dominus Vaivoda campum deserere, imparemque 269sibi hostem declinare coactus est. Fugiebant, qui poterant cuncti, qui autem in fuga deficiebant, per hostem aut capiebantur, aut interficiebantur. Vbi et praetactus Episcopus celeri cursu sui gradarii, dum fugiens, suo gradario trans decursum suiusdam rivuli saltante, in terram decidisset, decollatus est. – Extulit haec res cor Mezethbeg Vaivodae, ipsumque maiora aggredi animavit. Quapropter omni sine timore Transilvanas ferebatur per partes. Gaudebat de praeda, maxime de illa, quam sibi sors pugnae obtulerat. Hanc quidem intactam suo ferre caesari cogitabat; ergo et vectores et custodes curruum in idem servabantur. Inter haec Dom. Vaivoda Joannes omnem ipsarum partium militem, quem tam repertini temporis in spatio conducere potuit, in magna celeritate congregavit, ulciscique ardens mox egressus, hostem sequebatur. Quum autem haec Mezethbeg Vaivodae nunciata sunt, fertur dixisse. – Veniat et nobis plus, quam pridem, lucri faciat. – Stabat ad tunc, quum haec dicta sunt, speculator Domini Joannis Vaivodae Turcorum, dicto Mezethbeg adstantium, in medio, ac omnia, quae inter ipsos de committendo bello collata sunt, audiebat. Festinanter igitur ad Dom. Joannem Vaivodam rediens, secrete dixit ille: Tu et omnia tuorum armorum insignia, quibus propriae personae uterisque pro defensione, equique tui color, Mezethbeg Vaivodae prodita, et me praesente robustissimi milites in armis caeteris praestantiores, delecti sunt, commissumque est illis, ut quam primum te circumveniant, et quam maxime tuam festinent ad interemtionem. – Habebat Dominus Vaivoda Joannes inter alios militem unum, Simonem nomine, ex generatione nobilium de Kamonya (de Kemény iuxta Cl. Benkõ Trans. 270I. p. 179.) ortum, a se in forma corporis non multum differentem, militarisque animi virtute suos inter socios non minus valentem. Cum hoc igitur milite ipse Dominus Vaivoda arma et equum commutavit, ac ad eius defensionem milites nonnullos, virium fortitudine, bellandique desiderio perspicuos deputavit, et tandem omnibus, quae belli exigebat necessitas, multa discretione ordinatis, hostem priori victoria tumidum, in quodam vico partium praedictarum, suas ad bellum componentem acies, in magna aviditate bellandi aggressus est, et tanquam turbo quidam vehemens, irruit super eum; – congressu quoque in primo, omnia illorum agmina perturbavit, ac varias in forti suorum brachio distinxit in partes. Ferebatur hostis uterque per colles et valles, et semper in tanto certamine gladius hungaricus Turcorum frameae superferebatur. Sed quid profuit per Dominum Vaivodam Simoni de Kamonya designata custodia, qui mox in primitiis belli, prodentibus ipsum Domini sui armorum insigniis, loco eiusdem Domini sui, ipsa custodia et fidelibus armis suis non obstantibus, Turcis Vaivodae eorum praecepta etiam cum interitu personarum fideliter exequentibus, interfectus est? Ea propter convenit exercituum ducibus, ut suam parte ab adversa abscondant agnitionem. Nam saepius contigit, ut, cadente Duce, ducti omnes cadant. Fervente igitur attrocissimo bello et Turcis magis in sui defensionem, quam in vincendum laborantibus, omnes captivi, quos ad villam S. Emerici illis obtenta victoria dederat, liberari et mori potius quam illorum captivitate torqueri parati, magna vi in sua defensione laborabant, hostes crudeliter perimendo. Dum igitur Vaivoda Mezetbeg tantam suae partis conspexit caedem, cunctis suae partis agmininibus 271fuga laborantibus, et ipse fugam iniit, nec tamen haec fuga salutem ipsi praestitit. Nam fugiens, dum evadere conatur, inter alios fugientes, quos ipsi Hungari insequentes perimebant, ipse et filius eius interfecti sunt, captamque praedam cum proprii capitis damno innumerabilique suae gentis strage refudit. Dominus ergo Johannes Vaivoda, omnibus captivis liberatis, praedaque ab hoste erepta, hostem magnam convertens in praedam, paucis admodum Turcis fugae praesidio salvatis, felix et victor alpium usque ad iuga illos persecutus est, ac errabundum captivando hostem, pluribus diebus campum tenuit cadaveribus refertum. Cuius victoriae, ingentis gloriae, fama hanc regno attulit utilitatem, ut Transalpinarum partium et Moldaviae Vaivodae, praeteritis qui temporibus a regno, regibusque Hungariae discissi, sacrae coronae rebellantes, Caesari Turcorum praedicto, omnem vim suam dedicaverant, D. Joannis Vaivodae aut consilio inducti, aut metu concussi, ipsorum simul cum dominiis in pristinam redierint fidelitatem, obsequia regi Vladislao exhibere, iurando promittentes.“ Idem affirmat Chalcocondylas apud Stritter Tom. III. p. 712. Hunc victoriae cursum ac fructum percipimus etiam ex Ladislai Posthumi literis: „Consequenter vero, dum paucis post diebus alter Teucrorum exercitus nonnullas iam pridem de nostris adeptus victorias, amplo milite superbus et gloria vividus, partes nostras Transilvanas solita flagitia, ac hominum et rerum praedam acturus subintrasset, memoratus D. Joannes Vaivoda cum illarum partium gentibus, pro fortissimi Ducis officio, strenuo illi occurrit congressu, ubi dum collatis signis et consertis manibus Mars utrinque crudesceret, adeo laudabiliter hostem conflixit, quod 272ipse quoque adversi exercitus Dux, qui Mezythbeg vocabatur, una cum filio suo, vicecapitaneo, occisus refusam praedam proprio et filii casu suppleverit, suis omnibus complicibus vel fusis, vel captis et paucissimis fuga salvatis; ex quo opere huic regno ea accessit utilitas, ut partium Transalpinarum et Moldaviae Vaivodae, qui adhuc progenitorum nostrorum temporibus sacrae huius regni coronae rebellando, Teucris se subiecerant, ipsius Joannis Vaivodae cum consilio inducti, tum metu concussi, rursum huic regno, cum tota sua terra se restituerunt, pristina fidelitatis obsequia nobis usque in diem hanc exhibere obligati“ l. c.

Alteram, ad portam ferream dictam, depugnavit idem Joannes, teste Chalcocondyla (l. c. p. 712), „Rex Amurathus maximam esse calamitatem, duxit mortem Mezetis. Parabat igitur ipse expeditionem suspicere contra Pannodacos; missisque per suum regnum praeconibus, edicebat, ut primo vere adessent omnes. Postea mutata voluntate Sabatino (Schacho Abedini, iuxta scriptores turcicos) eunucho, viro rei militaris peritissimo, belli istius curam omnem mandavit, quum eunuchus id consilium optimum et tutissimum fore censeret. Jussit itaque rex, non prius bello desisteret, quam devicisset Pannodacos. Hic igitur accipiens regis exercitum et peregrinorum de ianuis regiis (vulgo Janicsarorum) quasi quatuor millia, Istrum transivit et copias omnes in Ardelii regionem induxit. Dehinc aliquot diebus iter fecit per Pannoniae regionem. Jangus (Johannes) autem Choniates (Hunyades) vir ea tempestate inter Pannones excellens, cui Ardelii regio commissa erat, ab Pannonum concilio, exercitum, quam potuit, 273maximam comparuit ab Ardelio et Pannonia. Hoc instructus sequebatur per montium saltus Sabatinem. Sabatines, quum iam in hostili regione foret, putabat, res suas praeclare habituras, si hostium agros evastaret. Emittens itaque equitatum omnem et maximam exercitus partem in hostium regionem, praedas agere volebat, quasi hinc plurimum suis opibus accedere posset. Paucissimi vero manebant cum Sabatine in castris. Jancus, ut comperit, castra hostium poene esse deserta, praeclarum facinus putabat, si accedens, inopinatus castra opprimeret. Descendens itaque cum suis ex monte, impetu invadit Sabatinis castra, defensionibus vacua. Sabatines exire castris, ut praelii potestatem faceret, non poterat. Proinde ad castra defendenda convertitur, quae tamen retinere nequit, quum violenter Jangus cum Pannonibus irrumperet. Ad fugam itaque inclinat animo toto, festinabatque, maxima usus celeritate transire Istrum, antequam transitu ab hostibus intercluderetur Jangus, captis castris, quosdam in insidiis locat, quibus exciperet hostes adversus mancipiorum aliarumve rerum praeda onustos, omnesque conficeret. Et in hunc modum maxima hostilis exercitus pars miserabiliter interiit; Jangusque victoriam sibi peperit celebriorem, quam ullam unquam eius antecessores invenerint“ (p. 715.). „Haec victoria Pannonum res erexit in pristinum statum, ex quo enim tempore Paiazitis auspiciis, ductuque Turci regem Sigismundum in fugam verterunt, haud cessarunt Turci in Pannoniam excursiones facere; plurimaque inde abduxerunt mancipia, quibus Asiam et Europam replevere. – Vbi autem Jangus advenit in Ardelii regionem, Princeps declaratus communi Pannonum concilio, Sabatinem et Turcos terga dare coegit. Hinc 274animis resumtis, Pannones praeclaris operibus editis, Turcos ubique vincebant; nam Istrum saepius transgressi, interfecerunt pauci plurimos Turcos, qui antequam ad manus ventum foret, non sustinentes impetum Pannonum, fugam praecipites inibant.“ Id. l. c. Locum pugnae propius designat Thurocz. l. c. cap. XXXVIII. „Quum caesar Turcorum, Amurathes, toties in suis actam stragem, tantamque suae gentis mortalitatem, ac terras Moldaviae et Transalpinam illorumque dominos a se discessisse cogitabundus intra se saepius revolvit, animo admodum perturbato, statuit gravem de his, qui illum offenderant, exigere ultionem. Quapropter octoginta suae gentis millia ex delecto sui principatus milite, virtute bellandi peroptimo coadunavit, ac bassam, hominem, in gerendarum sui regni rerum a se secundum, illis in ducem praeficit, praecepitque illi, ut quam primum transalpinas terras invaderet et illas propterea, quod Vaivoda eorumdem ab ipso defecerat, quam primum depopularetur; tandem inde in regni Hungariae transsilvanas partes copias traduceret; in eisdem de iniuriis per Dominum Joannem Vaivodam sibi illatis, poenas in igne et gladio durissimas, quas posset, exigeret et quam amarissime ulcisceretur. – Bassa igitur omni sibi commissa cum gente secus castrum Kysnycapol (Nicopolim minorem) Danubium nautarum officio traiiciens, in magno suorum agminum fremitu, cunctum transalpinum agrum pervagatus est, ac omne, quod ipsum per fugae remedium declinare nequivit, aut in praedam, aut in cadaver redegit. Post haec alpes transcendere, iniunctamque sibi per suum caesarem servitutem exsequi aggressus est. – Dominus vero Joannes Vaivoda, quam suae defensioni commissae plebis depopulationem videre, mori potius paratus, praecedentibus animatus victoriis, 275armorum praesidiis et militari manu adunatis, invadere potius hostem, quam invadi ab illo, praeoptans viribus et numero impar, illarum partium usque ad extremum persecutus est illum. Quum autem ad locum, qui Vaskapu dicitur, exstitit ventum; arduum magnumque et cunctis saeculis memorabile, in multo clangore hinc inde resonantium tubarum, cum illo bellum commisit – mori aut vivere intentus, omnino fugae immemor erat. Fervet igitur bellum ex utraque parte asperrimum, caedes fit maxima; multi cadunt hoste ex utroque, sed multo plures ex Turcis: qua propter Bassa et Turci campum deserere et subitae se committere fugae sunt coacti. Insequebantur illos Hungari et cunctos ad quos pervenire poterant, moribunda in cadavera redigebant. – – Dominus siquidem Joannes fusis tot hostium millibus multisque illorum maioribus captivatis, amplo thesauro et omni pretiosa exercitus eorum supellectili in praedam conversis, vir magnificus, digno laudum praeconio omne per aevum recolendus, bello fortiter suscepto, prudenter administrato, felicissime gesto et confecto, memorabilem victoriam reportavit; seque exhinc non solum regnicolis, verum etiam nationibus exteris, sincerae dilectionis affectu exhibueret toto corde amandum.“ – Illustrem hanc victoriam Ladislaus etiam Posthumus in litteris supra laudatis hunc in modum extollit: „Quibus peractis extante adhuc satis recenti huiusmodi felicium rerum fama, huic viro meritissimo ex his illustribus principibus illustrior et longe excellentior digna laude per omne aevum celebrandus alterius victoriae titulus accessit; dum enim Teucrorum Dominus hunc supra tactum suorum interitum indigne ferens, et totis viribus ulcisci desiderans, magnum suae potentiae 276undique coactum robur, nec non octuaginta millia hominum, prout de hoc certa relatione edocti sumus, sub conductu Bassae, sui videlicet principalis vices gerentis, armis et numero instruxisset; ipseque Bassa huiusmodi atrocem et acerbae ultionis minacem exercitum in primis per partes transalpinas ductaret, ea quoque fere tota vastata, amplissimam hominum et rerum praedam referret, intendens dehinc e vestigio in praedictas partes nostras transilvanas vastator succedere; praetactus Joannes Vaivoda aggregatis, quibus potuit, gentibus, inimicam multitudinem, longe et impar numero ad usque illarum partium extrema presecutus, vel vincendum vel moriendum statuit; hic vero suas artes, fortitudinem et bellicam industriam cernere erat, invadere enim hostem, quam invadi satius ducens, arduum et magnum ac suorum viribus longe impar bellum fortiter suscepit; quo prudenter administrato, felicissimeque gesto et confecto, aeterna laude memorabilem victoriam reportavit; in qua re et antiqua gentis Hungariae gloria, famaque reddita est, et suum nomen omnibus in locis eo facto maxime celebratum eximii cuiusdam triumphi speciem exhibuit: fusa enim innumerabilis multitudo hostium, moribundis longe lateque cadaveribus amplissimum certaminis campum tabefecit, indelebilem cunctis saeculis miserandae suae cladis historiam relinquens, innumerabilibus ibidem hostium maioribus in captivitatem redactis, amplissimisque thesauris et omni pretiosa exercitus supellectili in praedam nostrorum deventis et divisis. „Dipl. nro LXII. Ideo Amurates ad pacem petendam coactus.

Anno 1443. aetatis 57. pace insolenter oblata reiecta, idem Joannes de Hunyad theatro belli in hosticum, Bulgariam quippe traducto, victoriarum 277primitias ipsemet datis ad collegam officii Nicolaum de Ujlak, Transilvaniae Vaivodam, litteris perscripsit nro XII. Gloriosum vero successum, Ladislaus Posthumus hisce recensuit: „Tot felicibus autem vir magnificus animatus victoriis, alios aliis insignes actus accumulans, grandem et sumptuosissimam tandem egregiorum militum expeditionem coëgit, cum qua regnum Serviae seu Rasciae, et Bulgariae transgressus et usque ad oras Romaniae penetrans, quae omnia Teucrorum Dominus antiquis ab annis occupata tenebat, civitatem Sophiam et quam plures alias civitates, oppida, castra, totasque pene terras illas infidae gentis domicilia, igne et gladio vastavit. In quo quidem progressu crebris, praecipue vero sex praeliis, continuas adeptus victorias, ingenti hostium, hominum et rerum praeda onustum, salvuum reduxit exercitum, infinitis hostium captis banderiis, quae in Ecclesia B. Mariae Virginis Budensis, in sui aeternam laudem per futura saecula pendebunt, utpote tot triumphorum illustrium pulcherrima et praeclara monumenta. Ex quibus secutum est, ut ipse Teucrorum Princeps tremefactus totum regnum Rasciae, cum eiusdem terrae castris, quae antiquitus occupata, quasi huius regni claves, tenebat, manibus illustris Principis Georgii Despoti Rasciae, huius regni membri fidelis, nomine et mandato regni Hungariae recipienti restituit, quae per eum usque ad haec nostrae aetatis tempora pacifice et fideliter possidentur. Rex etiam Bosnae eo respectu ad pristinae obedientiae, quam negaverunt, rediit, gremium, in qua hucusque constanter perseverat.“ Totidem fere verbis victorias has promsit Georgius, regni Rasciae Despotus, ad an. 1444. Thuroczius Chron. l. c. cap. XL. Aeneas Sylvius epist. LXXXI. Callimachus 278de reb. Wladisl. L. II. p. 145. Dlugossus L. XII. cap. 775. Bonfinius Dec. III. lib. V. Chalcocondylas perinde testatur (apud Stritter Tom. III. p. 719.): „Hungaros traiecto Istro – quocunque se vertissent, omnia in ditionem accepisse, vicos incendisse, etiam Sophiae urbi ignem iniicientes, omnia foede diripuisse; – praemisisse quoque suorum manum haud exiguam – iisdem praecepisse, ut montis angustias – praeoccuparent, et arboribus caesis eos obstruerent; – – Pannones conatos fuisse irrumpere per Thraciam; verum Amuratem castra locasse in monte, qui pertingit usque ad praedictas angustias. – – Chasanes cum exercitu Europae per campum festinabat et Pannones, qui fugam simulabant, persequebatur. Quum autem pactus (delatus) esset as locum insidiarum et Choniates (Hunyades) tempus esse ratus incurrere in hostem, ex insidiis Turcos invadit cum suis; barbaros multos necarunt et multos vivos ceperunt; plurimi Turci in hoc praelio desiderati sunt. Chatitis, frater Carambes, Priam filius, a Pannonibus captus est: reliqui Turci in fuga capiebantur etc. Cf. Ducam apud Stritter l. c. p. 717. Bellum hoc communiter longum dictum est, ut perhibet Iwanichius Synchronus (apud Schwandt. T. II. pag. 16.) „Duravit enim continue campus prope per sex menses, a medio Augusti usque ad medium Februarii vel paullo minus (an. 1444.); per quod finaliter recuperata est Rascia et Despotus restitutus, in quo sex pugnae habitae sunt notabiles, praeter alias particulares, et ubique, Deo volente, victoria sequebatur. Inter quas duae magnae et quatuor minores ac partiales.“

Anno 1444. aetatis 58. pace cum Amurate praecociter 279confecta, conditionumque haud impletarum iure rupta, in pugnamque decretoriam ad Varnam, Bulgariae oppidum mutata, saluti, vitaeque Regis Vladislai necquicquam consuluit, cavitque; ast incassum. Testes, a partium studio alieni fidem faciunt: Laonicus Chalcocondylas Graecus et Synchronus ait: „Joannes (de Hunyad) quum fugasset Asianum exercitum, accedebat ad regem Wladislaum, eumque diligenter monebat, ut eo loci cum suis militibus subsisteret, nec eos quoquam abire pateretur, ut sibi redeunti in pugnam contra Amurathem, si quid periculosius ingrueret, refugium latissimum, quo se reciperet, esset. Praecepit quoque Wladislao, ut obtestaretur milites, qui secum erant, ne se loco moverent, verum in iisdem vestigiis haerentes exspectarent, donec fuso fugatoque Europaeo exercitu, victor reverteretur, et donec praelium, quod nunc solum cum Januis reliquum esset, conficiat. Haec quum dixisset, confestim accingebatur, ut praelium committeret cum Europae exercitu, qui ad sinistram regis stabat, et manus conferens aliquamdiu pugnabat. Pugnae autem haec facies erat – – cecidit ibidem Carazies, Europae Dux, pannonico gladio transfixus. – – Nunc quid penes Wladislaum, regem Pannonum, acciderit, dicetur: erant apud hunc regem viri complures, qui invidebant Johanni Huniadi, eiusque virtutem aegris ferebant animis. Videntes igitur, eum pulchre, decenter bellum administrare, et in fugam egisse Asiae exercitum universum, nec non generosissime dimicare contra Europae exercitum, cuius ducem Caraziem nomine peremerat, sic allocuti sunt regem: O Rex, quid hic consistimus et exspectamus Joannem, eique, quasi solus vir sit, permittimus hostes vincere, et reliqua 280omnia perficere? – – – Haec quum audiisset rex adolescens; – – quam citatissimo agmine condendit ad Januas, ubi Amurathes stabat, paratus ad praelium; et fossa munitus exspectabat, quis praelii exitus esset futurus. Pannones adorti sunt peregrinorum coronam, qui et ipsi fortiter inter castra prelium pro Amurathe ciebant. Ibi equus, quo vehebatur Pannonum Rex, securi feritus et pedes vulneratus, corruit unacum sessore. At qui proxime steterant (tantus praelii tumultus erat) non senserunt casum regis. Peregrini (Janicsari) victoria potiuntur, caputque Pannonum regis tulerant ad Amurathem.“ – – Pannones, quum cederent, regem suum quaeritabant, quum autem comperissent, eum in acie cecidisse et obtruncatum esse, in praelium redeunt, volentes mortui corpus tollere, nec tamen Turcos vincere quiverunt. Hic rumor, ut devenit ad Choniatem, et ad reliquos, qui hunc comitabantur, excesserunt praelio. Retro cedentes et palantes nullo ornatu iter facientes, non ad castra properabant, verum recta ad Istrum contendebant „Choniates et Daci. Etiam Pannones, qui regem secuti sunt, fugam arripuere, cedentes nullo ordine. In hoc discessu interfectus est ab Turcis Julianus Cardinalis, vir optimus.“ Ducas etiam ita perhibet: „Rex suorum 500 praeter propter stipatus in Turcum equum impellit. Hoc ne committeret, sat hortabatur Jangus (Joannes Hunyadius), cui tamen haud paruit, et propius quum accessisset, letale vulnus equus accipit, sessoremque regulum in caput pronum excutit, cui caput Turcae illico amputarant. Casum statim cognovit Jangus, caput enim hastae praefixum sublime conspicabatur.“ Apud Stritter P. III. p. 733. Callimachus non absimiliter, natione quidem italus, sed 281in aula Polonica plurimum versatus, Laonico et Ducae subscribit: „Hunniades restituto illic praelio, de rege solicitus, cuius iuvenilis animus periculosae audaciae suspicionem faciebat, concitato per confertissimos hostes equo, – invenit eum ad Janicsares, pedestre militum genus penetrasse, ibique pugnantem substitisse; – – ut se retro ageret, obtestabatur; minime de rerum summa desperandum, dicens: quippe adeo raros in acie perivisse, ut iactura vix apparitura esset; si prius, quam superstites fugiendo dissiparentur, ad munitiones et currus se cum suis reciperet. In vita ipsius non modo regna, quibus praeerat, sed universam quoque Europam, Christianumque nomen periclitari. Quum interea nihilominus acriter ille in hostem ferretur, caedem ac fugam, quacunque se verteret, ingentem faciendo; equus ingenti in latus vulnere accepto, praecipitem per armum dextrum effudit. Nec mora, supervenientibus Janicsaris, telorum multitudine non tam confossus est, quam obrutus. Substitit paullisper Hunniadanus, corpus regium, si fieri posset, recuperaturus, sed cum reliquis effusissime diffugientibus, paucos admodum Valachos, qui remanserant, tam multorum impetum secum minime laturos intelligeret; ubi unum et alterum conatum frustrari vidit, haud quaquam nefas ducens superesse aliquem post regis interitum, qui acceptam cladem ulcisci posset, ignominiamque eam delere; ad suos retro se recepit.“ Lib. III. p. 196. Sed ipsemet Dlugossus etiam confitetur per supremum exercitus Capitaneum a temeraria in hostes irruptione – castris desertis inhibitum fuisse, Wladislaum; sed frustra: „Asserunt nonnulli, ait, disciplinae militaris periti, qui bello huiusmodi interfuerunt, Wladislaum Regem cladi, 282quae successerat, occasionem propter ea, quod in pugnae ardore Turcos venientes et devictos, longius persequabatur, praebuisse. Si enim modum (ut Hunyadius monuit) in persequendo hoste tenuisset; – referre triumphum et praesentis certaminis gloriam et summam belli perficere, haud incertum erat“ l. c. col. 803–812. Quapropter Aen. Sylvius epist. 139. Dlugossum, Hunyadium negligentiae insimulantem, iure redarguit: „Poloni acceptam in praelio cladem Hunyadis vecordiae, atque ignaviae attribuerunt; ipse sua consilia spreta conquestus est.“ Cf. litteras eius ad Papam nro XXI. – Accedit Thuroczius l. c. cap. XLII.: „Vbi Rex Vladislaus hostilem equitatum fugere, Amurathemque caesarem et castra illius terrore concuti vidit; mox sui capitis pro custodia deputatum movit agmen, Domino Vaivoda et caeteris parte ex altera feroci bello insistentibus, caesaris castra invadere et penitus opprimere aggressus est. – Quum igitur densa peditum venit inter agmina, multitudine illorum simul cuncto suo cum agmine obrutus, pariterque et oppressus, ac ibidem interemtus est; et victis iam debellatisque hostibus, neque sibi quicquam de victoria sperantibus, insperatam praebuit victoriam. Quare Hungari, campo simul et castris eorum hosti relictis, in fugam conversi fuere.“ Casus huius tragici tempus indicat inscriptio coronensis (apud Schwandtner Tom. I. p. 886.): „1444. Clades ad Warnam, in qua Wladislaus Rex, Julianus Caesarius Card. – interficiuntur. Hunyades vix fuga elabitur 10. Nov.“

Anno 1446. aetatis 60. Comitibus Ciliae ordinem redactis, in Conventu Pestano unanimi consensu Gubernator regni acephali, inter Capitaneos 283seu Vicarios septem fluctuantis, generalis constitutus: Paulus Ivanichius testatur apud Schwandtner Tom. II. p. 35.: „Ipsi enim Domini Comites Ciliae, inter alia, quae ipsis imputabantur, statim post obitum quondam Matkonis Bani insurgentes in arma, primum castra episcopatus Zagrabiensis obsederunt et ea occuparunt; demum castrum Szenth-Gywrch, et post castra et bona alia prioratus Auranae, quae erant in Sclavonia, expugnaverunt, ubi etiam circa expugnationem castri Pöhrecz, magnificus quondam Johannes, Sowan dictus (castri Belgrad virtute heroica defensor) frater dicti Matkonis Bani, qui ipsum prioratum tunc tenebat, fuit interemptus etc. Multa etiam damna fuerunt per eos in eodem regno illata etc.“ De Joanne Hunyadio exercitus Capitaneo per ordines regni constituto, auctor Synchronus (Chron. P. IV. cap. XLIV.) notat: „Et bene se gesserat in ista via: nam recuperato prioratu et castris eiusdem, Comitis Ciliae condescenderunt ad satis honestas conditiones pacis.“ Vide litteras Joannes de Hunyad iustificatorias anno 1446. nro XXVII. Tum ait Thuroczius l. c. „Voluebatur annus MCCCCXLVI. Domini, et festum Pentecostes instabat; ipsaque conventione multorum adventu nobilium inundata, ac latas dicti campi Rakos per planities undique diffusa, omnes qui aderant, voto unanimi de regni commoditate, deque eo, quem interim, donec rex Ladislaus, filius regis Alberti, puellus suae aetatis sextum agens annos, mentem ad consilia, manumque ad arma extendere valeret, eiusdem regni in protectorem eligerent, multa cum discretione tractabant. Pendebat totius communitatis ante oculos exactarum per ipsum Dominum Joannem Vaivodam clara memoria rerum; et ideo multis hanc dignitatem in se descendere sperantibus, 284hanc eandem solus ipse Dominus Vaivoda tulit. Electus est igitur omnium regni et regis negocia tangentium rerum in gubernatorem. Quapropter cuncta Hungarici regni plebs, tali fulta protectore, magnam mox dissoluta in exultationem, alta voce Deo laudes reddebat, campanarumque et tubarum sonus, vicinum per aërem ferebatur, peractamque tantae electionis post gloriam, solis his, qui se hoc honore dignos esse credebant, eodem frustratis, et corde tristi, vultu tamen simulata sub imagine laeto incedentibus, quisque regnicolarum gaudens, propria reversus est in habitacula.“ Idem professus est Rex Ladislaus: „Quid multa? horum gloria meritorum, harum fama virtutum, cum praefatus Joannes Waivoda non solum regnicolis gratissimus, verum etiam remotis et exteris notus esset, brevi altioris dignitatis sedem ascendit, et quod laudum suarum cumulus est, unanimi omnium Praelatorum, Baronum et Procerum regni consensu et singulari amore, in nostra absentia et sub nostro nomine totius regni Hungariae praeses factus extitit et gubernator.“ Dipl. nro LXII. Vide etiam decretum illius nro LXIII.

Anno 1448. aetatis 62. belli contra Amuratem Turcorum Sultanum in campo Merularum proditus patriae secum salutem restituit: „Post haec, inquit Thuroczius Chron. P. IV. cap. XLVII., Dominus Johannes de Hunyad Gubernator, omnes regni res, undecunque emergentes, tanquam impositum suis humeris onus, peroptima discretione gubernabat, regnumque hostili tuebatur ab incursu, nec annis eiusdem Turcis Hungarici agri in offensam ipsorum extendere frameam facultas occurrebat, tandem tertio 285suae gubernationis anno ipse Dominus Gubernator in virtute bellandi semper magna tentare praesumens, Turcorum Caesarem nova armorum expeditione aggredi cogitavit. Conflavit igitur magnam militum manum et omne, quod in Hungaria in armis potens erat, unam redegit in expeditionem ac castris bellicis, machinarum, pyxidum ac aliorum tormentorum, hostem ferientium, ingeniis munitus et refertus, primum autumni circa mensem supra castrum Zewerini Danubium transiit et regnum Rasciae eo, quod Dominus illius, expeditionem ad eandem vocatus, non accesserat, severo incursu pertransiens, hostiles se gessit in terras, illasque in igne et ferro domitabat, et non tantum ut praedam acturus, sed ut regnum occupaturus transibat. Comitabantur D. Gubernatorem viri in regno potentes, sanguineque et vicorum possessione praeclari: Dominus Emericus de Pelsewcz, Vaivoda Transilvanus, Ladislaus frater eiusdem, Emericus, filius Vaivoda Marczaly, Janitorum regalium Magister, Raynoldus de Rozgon, Thomas de Zeech, Franko de Thallóch, regnorum Dalmatiae et Croatiae Banus; Joannes Zekel, D. Gubernatoris consanguineus; Benedictus de Losoncz, Stephanus filius Bani de Alsó-Lindva et alii quam plures, virtute militari perspicui, audacesque in bello, multis armorum praesidiis insignes. – Instabant medii mensis Octobris dies, quum Hungarorum castra, Rasciani agri transvecta per oras, Bulgariae, caesari Turcorum subiectas terras attigerant et in exspectando hoste in campo merulae, quod Hungarico idiomate Rigó-Mezeje vocatur, fida manebant. – Ventum est tandem ad feriam quintam, festa, quae sanctorum Galli Confessoris et Lucae Evangel. mediabat, cum caesar 286ipse Turcorum veniens, a castris Dom. Gubernatoris suum non remote posuit hospitium. – – Et quamvis Hungaris hostem, plusquam 200 armatorum millibus tumentem, 24 vel paulo plus millium pugnatorum in brachio sustinere impar et onerosum fuerit. – – nox ipsa superveniens furorem simul et arma partis utriusque suis diremit umbris, tota nocte machinis et ingeniis extitit decertatum. – Postquam autem immediate adveniens sabbathi dies orientis solis per radios illustratus est; uterque hostis, hesterno furore tumidus, ordinatis aciebus, rursus prosiluit in campum, concurritur de novo et durissimum ex utraque parte bellum committitur; – in magno quoque tumultu sextam eiusdem diei usque horam decertatur. Inter haec caesar Turcorum, dum milite Hungarico, admodum pauco, fessoque sua agmina turbari vidit; omnem suae gentis multitudinem movit, et in magna rabie super acies Hungarorum irruit, – orbuit eos, ac castra eorum evertens inscios fugere ad fugam coëgit. Fugiebat quisque, nec in fugiendo, quisquam ordo servatus. Persecuti eos sunt Turci magna cum atrocitate, donec sol occidens demersus est in oris. Sed post haec non minus acerba Hungaris successit persecutio. Nam dietenus fugientibus Rasciani, quos in introitu offenderant, occurrentes, eosdemque itinere fessos, omnibusque armorum praesidiis nudatos, velut a lupis territas oves, omni absque miseratione spoliabant, trucidabant et perimebant.“ Cap. XLVII. Ceciderunt bello in hoc Domini supradicti. Emericus de Pelsöcz, Ladislaus, frater eiusdem; Emericus, filius Vaivodae de Marczaly, Thomas de Zeech, Franco Banus, Johannes Zekel, Benedictus de Losoncz et Stephanus filius Bani de Alsó-Lindva et quasi cuncta regni Hungariae 287militia extincta est. – Dominus Gubernator quum in celeri cursu sui equi tanta in belli confusione procul a campo certaminis elongasset, omnique milite desertas, tutricibus depositis armis errabundus per devia ferretur, duorum Turcorum incidit in manus – quorum ratione crucis e collo ipsius pendentis, mutuo luctantium, uno caeso, altero fugato liberatus, a quodam Rasciano non Nandoralbam quo petiit, sed ad castrum Zendrew deductus est. Postquam autem Georgio Despoto Dominum Gubernatorem sui castri intra portas esse innotuit, immemor, quod virtus et opera hominis huius ipsum, paucos tunc praeteritos ante annos expulsionis calamitate affectum, suo in regno novum effecerat dominum, ingratitudinis ductus vitio, ingratum se illi exhibuit hospitem. Detineri enim illum iussit, nec eum Hungariae Dominis, pro illius liberatione sollicite laborantibus, restituit; donec idem Dom. Gubernator, filium suum Ladislaum natu maiorem erga manus illius sua in persona pro obside locavit.“ Cf. Chalcon. apud Stritter Tom. III. p. 747. Bonf. Dec. III. lib. VII. Dlugossum L. XIII. col. 48. Sqq. – Confirmat Ladislaus Posthumus: „In quo quidem gubernatoris officio, quam iuste, integre, fortiterque regnum illud nostro nomine administrarit, tenuerit, quantave diligentia in tutando regno usus fuerit, fidem faciunt fortia sua acta, tam adversus Teucros, quam intrinsecae guerrae sopitos auctores et praesertim acta alia, quaedam fortissima praelia, tandem grandi gentium numero, sumtuosissima inpensa coacto, cum ipsius Teucrorum Principis persona et tota sua potentia, in propriaque terra ipsius media, magnanimi strenuitate peregit. In quibus, etsi occulto Dei iudicio, qui solus novit, cur per 288saepe fideles suos in conculcationem blasphemorum sancti nominis sui exponat, fortuna suae parti novercata fuerit, et plures egregii milites occubuerint, dupplum tamen damni semper refudit hostibus, cruenta eis in omni actu victoria derelicta, nec caesi nostri hoc loco periclitandas sortiti sunt exequias, quae etsi potabilius fuissent in patria, speciosius tamen pro patria factae extiterunt. Laudibus etiam huius viri non immerito addici potest, quod in his adversorum casuum vicibus, inter ipsa quoque discrimina, in quibus non solum carissimos plures et fratres, et amicos, et familiares sibi belli calamitate raptos amisit, sed etiam proprii sanguinis multum effudit, sibi animum defuisse, aut fortitudinem lassatam esse, nunquam potuit visum iri; quin imo vir fortissimus magnanimum, excelsumque maxime mentis conservans vigorem, sua prudentia de captivitate, quam in ultimo dictorum duorum praeliorum inciderat, libertati restitutus, patriae secum salutem restituit.“ Diplom. nro LXII. Vide etiam ipsiusmet litteras nro XLVIII.

Anno 1452. aetatis 64. regno Hungariae non externis solum malis erepto, sed et interna quiete composito, gubernium Ladislao regi tradit possessionibus ac perpetuo Bistricensi Comitatu donatus: „Inter haec, ait Thuroczius l. c. cap. V. quum Romanorum Rex Fridericus Regem Ladislaum suis regnicolis, pacato animo sibi reddi petentibus, dimittere negaret, mox nonnulli regnorum eiusdem regis Ladislai primores et Comes Ciliae Vlricus cum illis, minacibus armis et militibus, ad inferendas iniurias promtis, magna in copia coadunatis, civitatem novam (W. Neustadt) et ipsum regem Romanorum in 289illa, molesta circumquaque obsidione cinxerunt. – Quapropter ipse Romanorum Rex, tum metu, tum penuria victualium admodum laborans, regem Ladislaum suorum regnorum proceribus reddere est coactus. Reductus igitur puer princeps, in castri Viennensis conversabatur palatiis. Multi ad illum confluebant tum de suis, tum de alienis regnis Nobiles. – Conventum ergo fuit, ut et Dom. Gubernator, regnique Domini et Magnates cuncti ad exhibendos puero regi condignos honores, fidelitatisque homagium praestandum illuc irent. – – Vbi et Dominus Gubernator onus sui officii, quod iam octo per annos felici gestamine direxerat, sponte exuit et MCCCCLII. instante Domini anno regnum Hungariae, sanguinolentis suis suorumque laboribus, omni industria, sollicitudine et bellicis artibus praeservatum, regi Ladislao restituit. Propter quod ipse rex Ladislaus ipsum Dominum Gubernatorem, exactarum victoriarum longas orbis per partes diffusis inclitis praeconiis, praestantiumque operam laude dignis meritis erga se commendatum, albo in fano, regali quoque in habitu et Maiestatis suae in throno sedens, assistentibus sibi quam pluribus ducibus, marchionibus ac regnorum suorum praelatis et baronibus, magna cum solemnitate, in Comitem perpetuum Bistricensem sublimavit et temporalem gubernationis dignitatem praedictam, quam usque tunc suis meritis et regni necessitate exigente tenuerat, in perpetuam commutavit haereditatem. Armorum quoque insigniis, puta corvo, gestamine annuli de colore flaveo in clypeo depicto, quae ipse Dominus Comes usque ad tunc gestaverat, alia clara insignia rubeum scilicet leonem, coronam unguibus rapere volentem, albo in scuto descriptum superaddidit, et 290maioris excellentiae et dignitatis pro honore eumdem Domin. Comitem Bistricensem insigniis eisdem adornavit. Peractis tandem magno cum gaudio cunctis ipsius sublimationis ceremoniis, idem rex Ladislaus eumdem Dominum Comitem multis muneribus et donariis regali largitate honoratum, unacum caeteris Dominis Praelatis et Baronibus paucos post dies remisit in Hungariam.“ – Idem perhibet Ladislaus rex: „Nec solum externis malis hoc regnum eripuit, sed et interna quiete composita effecit, ut tota natio et respublica regni nostri Hungariae, submotis, sublatisque civilibus bellis et internis turbinibus, quo paulo ante aut voluntates et mentes eius generis a sese destinxerint, unione invicem iurata, nos Dominum suum naturalem genitoris et avi regum suorum successorem et haeredem regem declaraverit, susceperit et recognoverit, sicque praefatus Joannes Gubernator regnum illud nobis et sub nomine nostro constanti fidelitate tenuit, atque in hac constantia etiam innumeris bellorum morbis adversantibus, perservavit. Postremo regnum ipsum Hungariae, confinibus suis, dudum amissis, recuperatis, magis auctum, magisque a parte infidelium Teucrorum, quam temporibus dictorum avi et patris nostri regum tenebatur, dilatatum, Maiestati nostrae fideliter restituit, votiva pacis tranquillitate gubernandum, quod quidem ut apertius confiteamur, vel sola vel maxima eius industria, sollicitudine et bellicis artibus sequutum est. Vt igitur vir tot inclitorum operum merito praestantissimus, cui nullus honos, nisi meritus referri potest, et qui in tot praeclaris actibus multum sanguinis sui et suorum effudit, gratam sibi Maiestatem nostram praesentiat, exnunc aliquas benevolentiae nostrae videat primitias, in futurum maiores 291experturus: castra nostra Gergen etc., tum Comitatum Bistriciae iure perpetuo, cum insigni corona aucto eidem confert. Dipl. nro LXIII.

Anno 1456. aetatis 71. relata de Turcis victoria. Begrado periclitanti succurit, Turcas navali praelio profligat, castris exuit, Belgradum obsidione liberat, ac pie obit: „Morabatur rex Ladislaus in castro Budensi et annus Dom. MCCCCLVI. voluebatur, quum caesarem Turcorum Mahumetem regno Hungariae invasionem minari et quam primum castrum Nandoralbense expugnare velle, auditum est. Haec fama non solum Hungariae plebem, verum etiam cunctas vicinas regiones et quasi omnem Christianitatem magnas involvit in curas, et cogitationes. Constantinopolitanae enim urbis truculenta expugnatio totius catholicae plebis ferebatur ante oculos, cunctisque terrori non modico erat. Ipse siquidem caesar Turcorum habita in Graecis victoria, quasi alium hominem indutus, ambitione et superbia altiori tumescens, magni quondam Alexandri Macedonum triumphalia ad ipsum rediisse tempora arbitrabatur. Fertur enim dixisse: Vnus Deus dominatur in coelis; competens est, ut unus tantum princeps dominetur terrae. Hi rumores quum ad regem Ladislaum delati sunt, mox iuvenis princeps intime expavit, et Comes Vlricus, Almanico qui ducebatur bellicae virtutis animo, quique suis regem consiliis dirigebat, non minus turbatus est. Non ergo de regni tutela tractarunt, et nec ad obviandum hosti arma pararunt, sed velut rumorum ignari, unius noctis sub tenebris Budensi de castro exeuntes, in Viennensem civitatem via immorata se contulerunt. – Tonabant die nocteque crebrius excussae machinae ac terribiles illarum tonitus 292usque ad civitatem Szegediensem et aliis circumquaque, plusquam ad XXIV. milliaria audiebantur. – Obsessi, intima mortis formidine perculsi diem tantum exspectabant extremum. Cunctas regni per partes tam acerbae, tamque potentis obsidionis fama ferebatur; Hungariae tamen Domini, quadam desidia, quasi gravi somno laborantes, periturae arci armorum auxilium ferebant minime. Adiit tandem hoc tremendum obsidionis genus, vir innatae virtutis et militiae, Dominus Com. Bistricensis supradictus modico ad decertandum cum tanto hoste stipatus milite. Confluunt hungaricae plurimae per Joannem de Capistrano cruce signatae gentes, pro Christi nomine pugnaturae, et a partibus polonicalibus cruciferi quasi 300 venere. Quapropter ipse Dominus Comes quamvis, ut supradictum est, cura gubernationis exutus, tamen asueta in illo agente strenuitatis virtute, sustinere non valuit, quin hostem adoriretur. Viam ergo quaesivit (Hunyadius) qua hostium naves a decursu fluminum removere, obsidioneque laborantibus armorum praesidium ferre posset. – Acerrimum committitur cum navibus adversis bellum – tandem longum post laborem vicerunt Hungari. – Navali in certamine gloriam victoriae adeptus, mox castrum adiit, et capitaneos illius iam morte consternatos et praeter mortem nullam aliam sortem exspectantes consolatus est. – Firmavit insuper castrum novo milite, cruce signatam gentem plurimam in illud introduxit; et quum ea popularis esset conditionis, armaque vertere esset ignara, Dom. Comes et illos, in quantum potuit belli adaptavit. – – Quum iam nobilium culmina turrium deiecta, moeniaque in magna parte humotenus prostrata, iacerent, ac valles et fossae castri repletae et terrae adaequatae 293essent, ita ut hostis irruptioni nil penitus obstaret, et quintus decimus dies praefatae obsidionis eluxisset, mox caesar ipse, adhuc rutilante aurora, cunctam gentis suae multitudinem, pulsantium tympanorum, tubarumque, hinc inde resonantium in voce commovit, furiosoque in impetu idem castrum aggressus est, ac cruentam per caedem illius penetravit in medium. – – Dominus vero Comes Bistricensis hic minis, hic, ut pugnarent, instabat monitis. Michael quoque Szilagyi Capitaneus et Ladislaus de Kanisa iuvenes militari virtute praestantes, et acies armatorum, quos Dom. Comes adduxerat cum illis, nec non et agmina cruce signatorum, dirutis stantes castri in parietibus, atrociter pugnabant. – Funebre renovatur certamen. – Nec abest auxilium Dei. Nam mox cuncta Turcarum agmina tam fortem, tamque animosum Hungarorum per impetum turbata, versa sunt in fugam. Hungari ergo, animositate resumta et quasi novo potentiae spiritu coelitus adiuti, in ore gladii persecuti sunt illos tamdiu, donec cunctae machinae, caeteraque tormenta, per illos castri ad ruinam adhibita suorum sunt nudata custodiis. – Nec diei durante luce cessatum est a bello, sed illud, quod prius castri arctis in plateis agebatur, lato postea in campo interim, donec nox superveniens utrumque hostem sua disiunxit caligine, multa cum severitate extitit continuatum. Qualiter autem caesar ipse profundis eiusdem noctis sub tenebris castro de sub eodem fuga lapsus sit, pro comperto habet dicere nemo etc. Ita Thuroczius l. c. cap. LV. Consonant Taliacatius, ipsius pugnae spectator Ann. Pray P. III. pag. 172 sqq. Laconicus apud Stritter l. c. p. 754 sqq. Dlugossus l. c. col. 486–488. – Bonfinius Dec. epistolae Joannis Capistrani ad Callistum 294III. apud Pray l. c. p. 181. Tum ipsiusmet ad regem Ladislaum et Dionysium Cardinalem; ut sub numeris LXXIV–LXXV.

An 1456. aetatis 71–2. pia morte obit: „Post haec, inquit Thuroczius l. c. LVI., Dominus Comes Bistricensis, qui tot tantosque suae iuventutis primaevo a tempore bellorum exegerat labores, nondum senectutis demolitus aetate, sed continuo armorum gestamine, curarumque directione fatigatus et viribus exhaustus, ibidem (Belgradi) aegrotavit, paucisque diebus ipsa aegritudine laborans tandem in oppidum Zemlin delatus, in recommendatione praefati Fr. Joannis de Capistrano, viri Dei, suo salvatori suum restituit spiritum. Oritur ergo planctus magnus omnem per Hungariam, et quasi cuncta Christianitas nimio dolore turbata est, dum suum propugnatorem vita functum esse audivit. – Cuius tandem corpus ubere suorum in fletu ad Albam Transilvaniensem delatum, honorifice exstitit tumulatum. Obiit autem ipse Dominus Comes Millesimo quadringentesimo quinquagesimo sexto anno, virgine suo aethereo solem hospitante in cubili. – Erat quidem Dominus Comes homo mediocris staturae, magnae cervicis, crisporum crinium, colorem nucum castanearum servantium, magnorum oculorum, sereni intuitus, rubicundae faciei et in caeteris suis membris tam competenter, tamque ornate dispositus, ut inter mille eius principalis agnosceretur persona. – Laconicus, Scriptor Graecus, peraeque Synchronus (apud Stritter Tom. III. p. 760.) ait: „Joannes non diu post fugam regis (Mahometis) vivens, defunctus est, quum exstitisset vir optimus, qui ex humili loco ad maximam conscendit potentiam, 295memorabilia designans facinora contra Germanos et Bohemos, et in gubernium Pannonum succedens, maxima florebat gloria. Praeterea praeclare rem gessit adversus Turcos, qui putabantur, nisi copiis maximis et virtute superari haud posse. Pannonum gubernium, nec non exercitum eorum, ipse suscepit. Quum autem ei inviderent reliqui Pannoniae Principes, nec eius imperia capesserent, tamen brevi effectum est, ut gubernium retineret, quum etiam alii illi invidi confiterentur, regimen esse isti viro committendum, quod non cessaret firmissimum et tutissimum praestare. Apparet autem, virum hunc, quaecunque aggressus est, effecisse, usum et diligentia singulari et celeritate. Praeterea, quod ubicunque occasio affulsisset, continuo praesto fuerit. Sunt qui tradunt, hunc virum peste infectum obiisse.“ Jo. Capistranus epistola ad Callistum III. Papam (apud Wadding ad an. 1456.) „Et si vero ita placuerit Altissimo, quod de medio sustulerit a nobis illum illustrissimae memoriae pugilem invictum, sanctae fidei catholicae hostibus formidabilem, defensorem, Dominum Joannem de Hunyad ex hac vita iam elapsum XI. mensis huius ex peste. – Datum Szalankemen 17. Augusti an. 1456.“ Dlugossus Lib. XIII. vol. 190.: „Johannes de Hunyad, regni Hungariae Gubernator, morte absumtus est, vir in armis et administratione bellorum, eorum praecipue, quae contra Turcos pro Catholicis gerebat, celebris et magni pretii; cuius mors non solum regno Hungariae, sed et universo catholico orbi pro illa tempeste damnosa fuit: quum nemo inter Principes et Barones Hungariae exstaret, qui animosius bellum contra Turcos gereret.“ Aeneas Sylvius, alias Hunyadio non satis aequus, epistola ad Cardinalem S. 296Ang. apud Pray l. c. p. 117.: „Doleo obiisse inclitum christiani exercitus ducem, Vaivodam, sive ut aiunt, Hunyadem: nam morte ipsius spes quoque nostra interiisse videtur.“ Annonymus ex cruciatorum numero, apud Bernardum Petz Thesaur. anecd. Tom. II. P. III. „Dicamque de homine illo armato, magnifico Joanne de Hunyad, Comite Bistricensi, regni Hungariae Gubernatore. Quantis, credis, ille suis diebus fulserit victoriis? quantis contra infideles concertaverit bellis? Disposito enim et campestria contra Saracenos et Asianos, quomodo firmanda erant, ipso melius nemo scivit. Terror erat infidelium, Italia et Asia, plus in hoc tibi testimonium sunt, quam aedes nostrae. Rapuit etiam eum hoc anno ab humanis nostris obtutibus ipsa mors atrox.“

Cum facta Joannis de Hunyad singula, obitum usque, nativitatis anno 1386. praeprimis congruant; ultra proin eum natales illius nec retrahi, nec protrahi ex aequo possunt.

6.) Filios habuit duos, teste Thuroczio (Chron. P. IV. cap. LVI.): „Duo, inquit, ei erant nati, ad quos non modico desiderio cuncta respiciebat Hungaria, Paterna enim merita hos quemque amare cogebant, et non minus virtutem, naturamque paternam in hos descendere spectabant.“ „Horum in ordine geniturae maior Ladislaus vocabatur, genitori haud dissimilis, virtute quoque militari et morum honestate, liberalitatisque humanitate iuvenis cuntos suos inter coaetaneos praestantissimus. Junior vero Mathias, paternae sublationis in diebus nondum annis solutus erat de puerilibus. Hunc genitor, dum vivebat, intimo cordis amore amplexabatur; hunc 297et aetatis suae agilitas, omnium in oculis commendabat; cunctique illum intuentes magnum eum hominem futurum praesagiebant.“ Conf. Aeneam Sylvium nro XXII.

7.) Patruos eiusdem Joannis de Hunyad, Magas et Radul, alterum Radul patruelem, condivisionales ex Sigismundi donationalibus anni 1409. comperimus: „Possessionem nostram regalem, Hunyadwar vocatam, memorato militi Voyk, et per eum Magas et Radul carnalibus, ac Radul patrueli fratribus, nec non Joanni filio suis ipsorum haeredibus contulimus.“ Dipl. nro I. – Joanni nostro fratrem cognominem fuisse, novimus e donationalibus Alberti R. H. anno 1449.: Joannes et alter Joannes, uterque filii Olah de Hunyad.“ – Tum e Wladislai anno 1440.: „Vtrique Joanni, filiis quondam Woyk de Hunyad.“ E Ladislai Posthumi de anno 1453.: „Ipse et egregius quondam alter Joannes de ipsa Hunyad, miles sibi sanguine frater, fortissimaque strenuitate par et socius.“ Ex ipsiusmet item fundationalibus de A. 1442. „Inbuitu nostrae salutis et quondam egregii Joannis minoris de Hunyad, militis militum, fratris nostri carissimi, in actu reipublicae in partibus Transilvanis defuncti et in praedicta Ecclesia (Albensi) Beati Michaelis Archang. tumulati, animae refrigerio.“ Ex ipso etiam epitaphio: „Miles vocatus frater gubernatoris sit iunctus coelicis choris anno MCDXLIV. de Hunyad.“ Apud Benkõ Transilv. – Patrueles condivisionales memorat ipsemet litteris anno 1448. „Dicit nobis egregius Voyk de Chionok (Cholnok), frater noster condivisionalis, in sua et Ladislai et Sandrini, filiorum suorum, nec non Daan, filii Jarizló de dicto Chionok, personis.“ – Consanguinei 298eiusdem perhibentur: „Joannes Zekel, Domini Gubernatoris consanguineus, – in campo Merularum anno 1448. cecidit“ ait Thuroczius l. c. cap. XLVI – XLVII. De quo notaverat Istvanfius in margine ad Thuroczium: „Joannes Zekel: huic nomen fuit secula, sic a valachis et tracibus vocabatur, iam Hunyad ab Hungaris; ei dextra manus detruncata fuit, et iacet in Alba Transilvaniae sepultus.“ Epitaphium ipsius sic sonat: „Hic est tumulatus iohes miles minor de hunyad vocatus frater eius.“ Apud eundem Benkõ l. c. – Sororem unam eiusdem uterinam notificavit Nicolaus Olahus praelaudatus, dum ait: „Joannis Hunyadis, Vaivodae Transilvani, postea vero gubernatoris Hungariae tempestate, Manzillae ab Argyes ex uxore Marina, eiusdem Joannis Vaivodae sorore, duo erant inter alios filii: uni nomen fuerat Stanzul, qui Danum et Petrum filios suscepit, alteri Stoyan, hoc est Stephanus. Is me etc. genuit“ l. c. Alteram commemorat Chalcocondylas, viduam, post Joannis, ut videtur, Zekel obitum, Joanni Gyskra in coniugium oblatam: unde eiusdem Johannis Zekel consanguinitas explicanda. Meminit etiam patruelium l. c. p. 741. – Per matrem Elisabetham, Michaelis Szilágyii sororem, cognatum nactus fuit magnificum Joannem Pongracz de Dengeleg, Vaivodam Transilvanum, ut docent litterae Conventus Cruciferorum de Alba anni 1517.: „Olim magnifici Joannis Pongracz de Dengeleg, Vaivodae Transilvani, et Siculorum comitis, avunculi scilicet condam Domini Mathiae regis Hungariae.“ – Comitem Georgium Marnavich Nissensem, consanguineum charissimum, litteris anni 1445. sensu, ut videtur, lato, quo etiam Nicolaum de Ujlak Vaivodam appellavit fratrem charissimum, 299anno 1443. Cum Ladislao de Gara, regni Palatino, atque Vlrico Comite Ciliensi filiabus horum filiis suis disponsatis affinitatem; cum Georgio Serviae ac Stephano Thomasovich Bosniae despotis, cum Joanne Giskra partium superiorum regni, Pancratio item de Szakolcza, alias de Szent-Miklós Capitaneis foederatam unionem contraxit. – Vide ad an. 1444. 1448. 1451.


[1] Mathias Belius Not. Hist. Tom. II. p. 573. Johannem de Hunyad genere Valachum fuisse, ex scuto eiusdem, caput humanum, fere ut Valachiae insigne, referente, arguit. Nos simile ipsius insigne haud comperimus. Vexillo, in quo corvus annulum gestans depictus fuerat, usum ex Callimacho Lib. I. § 2. novimus. Sigillum eius vidimus: corvum exhibens gentilitium, cum Luna decussata et hac perigraphe: S. JOHANNIS DE HUNYAD, GUBERNATORIS REGNI HUNGARIAE. – Litteris donationalibus solebat sigillum etiam ordinum regni adiungere, quod inde a Mariae Regis temporibus refert crucem patriarchalem tricolli insistentem, cum hac epigraphe: S. PRAELATORUM, BARONUM ET NOBILIUM REGNI HUNGARIAE. Vt patet e litteris anno 1464. feria II. ante festum BB. Petri et Pauli Apostolorum hac forma editis: „quibus sigillum nostrum, quo nunc seu Gubernator huius regni utimur, sed et sigillum universitatis eiusdem regni Hungariae penes sigillum nostrum, de nostro beneplacito, ac dictorum DD. Praelatorum et Baronum assensu sunt appensa.”

[2] Matrem Joannis Hunyadii Elisabetham de Morsina aeque valacham fuisse, non tamen Transalpinam, sed Transilvanam, tam Bonfinius quam Heltayus innuunt. Vxorem, Elisabeth Szilágiam circa annum 1432, proin qua militem duntaxat, matrimonii vinculo Hunyadium sibi copulasse, inde colligimus, cum Ladislaus, primo genitus eorum, An. aetatis 24. sit Budae, in foro S. Georgii apparitoris manu capite truncatus 1457.

[3] Videtur idem Joannes castro Hunyad anno 1409 a patre impetrato, in Transilvaniam primum traductus, gentilisque nostras effectus fuisse. Mirum proin non est, quod linguae latinae expers manserit. Qua Gubernator ab epistolis Johanne de Zredna, alias Vitézio, usus fuerat, quem etiam Episcopum Varadinensem constituit.

[4] Quo pacto scripserit Joannes a Capistrano ad Callistum III: PP. de eodem: Substituit tamen nobis (Deus) non imparem sibi virum Nicolaum de Ujlak, sub cuius dominatu valido et potenti ipse idem Joannes cum quinque vel sex equis suam militiam inchoavit” l. c. ; praeceptu est difficile: etiamsi concedamus, Ujlakium Hunyadio seniorem, ideoque in Vaivodatu primum fuisse, ut patet e litteris Wladislai anno 1442 datis: „Wladislau Dei gratia Hung. Polon. Dalm. Croat. Etc. Rex, Lithvaniaeque Princeps et haeres Russiae, fidelibus nostris, Magnificis Nicolao de Ujlak et Joanni de Hunyad – Waivodis nostris Transilvanis vel eorum V. Vaivodis salutem et gratiam. Datum Budae feria III. proxima post festum B. Matthaei Apostoli et Evang. anno MCDXLII. (ex adversariis MSS. Hustii); ast Hunyadium sub Ujlakio tyrocinium militiae posuisse, admittere nequimus: oportuisset enim ratione hac Ujlakium Hunyadio annos minimum 15. seniorem, proinde Bosniae regem factum anno 1472. plusquam contenarium fuisse: quod fidem omnino excedit.