SZENCZI MOLNÁR ALBERT LEVELE REMHEZ 1610. SZEPT. 18.

Teljes szövegű keresés

SZENCZI MOLNÁR ALBERT LEVELE REMHEZ 1610. SZEPT. 18.
Clarissime et nohilissime domine Reme, mi fautor observande, salve plurimum. Nullam memini ćstatem pluribus profectionibus et crebrioribus emansionibus transegisse me, quam hanc prćteritam: Casselas ter fui profectus, toties vel pluries Francofurtum et Hanoviam, semel atque iterum Herbornam et Dillenburgum. Superiori mense visi quoque Heidelbergenses amicos, sperans me isthic Berexasziens um literas. inventurum, quas negat dominus Samarćus sibi traditas esse. Argumentum earum perscripsit ad me clarissimus dominus Michael Szepsi, rector schobe Patachinensis. Centum florenorum viatico promisso vocant me ad suć scholse oppidanć recturam. Locus humilis est et reditus pertenuis, ut mihi refert ornatissimus vir dominus Joh. Fegyverneki, qui illi scholće biennium prćfuit, antequam academiam visisset. Equidem postquam illustrissimo principi Grammaticam exhibuissem, ingenti patrić desiderio fueram inflammatus et honorarium ab ipsius Celsitudine acceptum in viaticum convertissem sane et patriam lćtus adiissem, prćsertim cum ipsius Celsitudo etiam literas commendatitias promisisset ad eum, quem nominarem ex proceribus Ungarić. Sed supervenientes 8 populares studiosi Ungari Marpurgum et literse amicorum per hos allatć plane imrautarunt redeundi propositum, vel tantum differre cśgerunt. Aiunt enim omnes et affirmant unius Dictionarii editione (quod scholastici sitiunt per Ungariam totam) plus me commodare posse patrić universć, quam si per plures annos alicubi in ea prćsens doceam iuventutem vel ecclesiam. Quia vero eius rei iam promissionem feceram amicis non paucis, placuit occasionem oblatam edendi Dictionarii Hannović arripere. In cuius immutatione, locupletatione iamdudum laboraveram. Adieci Grćcas voces, addidi pro quantitate certarum syllabarum auctoritates poëticas et ín aliud quasi Dictionarium transformavi. Non quidem magnum pretium a bibliopolis his accipiam. Lćtor tamen me sic desiderio misellć patrić satisfacere. Quam plurimis enim literis hoc a me flagitarunt amici, qui primum Dictionarium ante, quam ipsis innotuerat, divenditum esse querebantur et quotquot studiosi Marpurgum vel Witebergam Haydelbergamve se conferebant, omnes affirmabant se in mandatis habere, ut si copiam invenient, emant pro compluribus amicis et suis discipulis in Ungaria relictis. Iam itaque in quatuor nundinis desideratum, proferam, Deo volente, ad nundinas Paschales. Volebam quidem initio hanc quoque auctam editionem vestris Noricis commendare et in transitum meum versus patriam differre editionem, sed cum audirem post collapsam et dissipatam Hutteri familiam typographiam etiam distractam a creditoribus esse et diversis venditam cum mutilis exemplaribus, de ea occasione desperans, hanc libenter arripui. Cum et prćfationum censuram apud Noricos metuerem, nec mansionem isthic talem sperarem, qualis hic offeratur. Scripsi nuper ad clarissimum dominum Rittershusium, cum simul etiam ad Tuam Excellentiam cumque rogavi, ut Iuris Ungarici emendatum exemplar ad nos transmittere ne dubitaret et quantum pretium suo pro labore peteret, perscriberet. Editionem procuraret, vel ipse clarissimus dominus Johannes Rodolphus Lavaterus Tigurinus, rector illustris scholas Hanoviensis cum suo compatre Cunrado Biermanno. Ecce nequeo propter occupationes ad ipsius Excellentiam scribere. Te itaque magnopere rogo, virorum nobilissime et fautorum meorum exoptatissime, ut de hac re ipsius Excellentiam admonere a me reverenter et amanter salutatum ne graveris et ipsi Grammaticć meć exemplar exhibere, donec luculentiori munere ipsius pietati animum gratum testari potero et tibi quod mitto eiusdem exemplaris tenue αυτιδωρου. qućso, accipe benigna manu et intueri illud per otium dignare. Et mihi benigniter condona, quod ad supradictas occupationes hanc gratam animi mei mentem tibi frequentius declarare per hanc ćstatem non potuerim. Officio inposterum nunquam deero, modo Deus addat vires et suppeditet occasiones speratas.
Porro ad prćstantissimum nobilissimumque virum dominum Andream Asztalos exaravi literas et ad senatum patrić meć atque etiam ad consanguineos meos, quibus addidi tria Grammaticć Ungaricć exemplaria, quorum fasciculum ad tuam incredibilem humanitatem mitto per dominum Johannem Schönfeldium Ambergensem et oro reverenter Tuam Excellentiam, ut illum velit ad dominum Asztalos Tirnaviam transmittere. Ego Tuć vicissim Excellentić gratum animum spondeo et officia promtissima et si quid expensum fuerit ad eius curam, remit.tam cum gratiis proxima quaque occasione.
Bene et feliciter vale, vir exitnie et festinationi ignosce.
Saluto officiose clarissimum dominum Johannem Cunonem, dominum Burkartum et clarissimos dominos professores Altorfinse academić, nominatim dominum Scipionem, Queccium, Piccartum, Waldungum, Mauritium, etc.
Iterum vale et Isetare in domino Jesu.
Hanović 18. Septembris anno domini 1610
Tuć Excellentić addictissimus studiosissimusque
Albertus Molnar.
Külczím: Nobili excellentique viro domino Georgio Remo iurisconsulto, patricio Augustano et inclyti senatus Noribergensis consiliario et assessori clarissimo meritissimoque domino, fautori suo omni fide studioque ćternura colendo et plurimum amando Nürnberg.
(Eredetije vörösviaszpecséttel a göttingai kir. egyetem könyvtárában.)

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages







Arcanum Újságok

Arcanum Újságok
Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem