sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet
non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo
brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius
in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius
multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema
multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum
priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste
priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui
de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas
fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris
est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat
est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate
et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum
bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt
datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum
est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius
in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus
et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis
sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce
ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo
facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem
benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat
ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona
ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor
in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum
quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas
malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius
ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir
non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi
sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui
bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam
ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur
adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum
admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis