omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante aevum
harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est
sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit
prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab aevo
fons sapientiae verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata aeterna
radix sapientiae cui revelata est et astutias illius quis agnovit
disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit
unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus
ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est
et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam diligentibus se
timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exultationis
timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium in longitudine dierum
timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur
dilectio Dei honorabilis sapientia
quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum
initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et fidelibus agnoscitur
timor Domini scientiae religiositas
religiositas custodiet et iustificabit cor iucunditatem atque gaudium dabit
timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius benedicetur
plenitudo sapientiae timere Deum et plenitudo a fructibus illius
omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius
corona sapientiae timor Domini repollens pacem et salutis fructum
et vidit et dinumeravit eam utraque autem sunt dona Dei
scientiam et intellectum prudentiae sapientia conpartietur et gloriam tenentium se inaltat
radix sapientiae est timere Dominum rami enim illius longevi
in thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas execratio autem peccatoribus sapientia
timor Dei expellit peccatum
nam qui sine timore est non poterit iustificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est
usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio iucunditatis
bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius
concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus praebebit illam tibi
sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi
fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius
non sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde
ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis
adtende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem
et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te
quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia