quibus abscedentibus Iudith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio posuit cinerem super caput suum et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens
Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem
et dedisti mulieres eorum in praedam et filias eorum in captivitatem et omnem praedam in divisionem servis tuis qui zelaverunt zelum tuum subveni quaeso te Domine Deus meus mihi viduae
tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc factum est quod ipse voluisti
omnes enim viae tuae paratae sunt et tua iudicia in providentia tua posuisti
respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Aegyptiorum dignatus es quando post servos tuos armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum
sed aspexisti super castra eorum et tenebrae fatigaverunt eos
tenuit pedes eorum abyssus et aquae operuerunt eos
sic fiant et isti Domine qui confidunt in multitudine sua et in curribus suis et in contis et in sagittis suis et in lanceis gloriantur
et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi
erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui
fac Domine ut gladio proprio eius superbia amputetur
capiatur laqueo oculorum suorum in me et percuties eum ex labiis caritatis meae
da mihi in animo constantiam ut contemnam illum et virtutem ut evertam illum
erit enim memoriale nominis tui cum manus feminea deiecerit eum
non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio
Deus caelorum creator aquarum et dominus totius creaturae exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia praesumentem
memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et in corde meo consilium corrobora ut domus tua in tua sanctificatione permaneat
et omnes gentes agnoscant quoniam tu es Deus et non est alius praeter te