Rimay János: [1 TOLNAI BALOG JÁNOS ELOGIUMA]
Certatim petitur cuique Balassa Valens,
Nosse velis qui sunt et quae sint, accipe paucis:
Mercurius, Mavors, Pallas, Apollo, Venus,
Mercurius linguam, Mars ensem, Cypris amorem,
Ingenium Pallas, carmen Apollo rogat.
Ille sciens, vates, orator, fortis amatus,
Sit licet, haec mihi sunt cuncta, Minerva refert:
Sum dea bellipotens, sapiens sum, sum quoque pulchra:
Nostra Valentinus castra Balassa colat.
Arcanum Newspapers
See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!
Show me