Nos Stephanus, dei gratia Hungariae Transsylvaniśque princeps et siculorum comes etc. memoriae commendamus, tenore praesentium significantes, quibus 118expedit universis: quod cum ad principes pertinere videamus, fidelium subditorum suorum merita, dignis remunerare prćmiis ideo nos quoque qui dei optimi maximi beneficio, principatum hunc, inter alios principes christianos adepti sumus, non alienum nostri institutis esse arbitramur, hac quoque in parte, muneri nostro satisfacere, ob oculos ponentes indubiam fidem, et prćclaram fidelitatem ac vividam animosamque fortitudinem, et fidelia servitia, fidelium nostrorum egregiorum et nobilium Petri Fekete de Halas certorum militum nostrorum capitanei ac Mathiae Beődy de eadem Halas; Stephani Médy de Abad, Pauli Kiss de Maklár, Wolfgangi Rácz de Sarud, Stephani Pap de Túry, Joannis Haty de Chéff, et Francisci Makkos de Rábé, centurionum, aliorumque militum nostrorum campestrium, sub capitaneatu ejusdem Petri Fekete existentium, quć ipsi nobis, et huic regno nostro Ungarić, in erigenda, stabiliendaque patria, et avita libertate, compluribus in locis, magna cum animorum suorum alacritate, et constantia exhibuerunt, et impenderunt, ac in futurum quoque exhibituri, et impensuri sunt; – eosdem, Petrum Fekete capitaneum, ac Mathiam Beődy, Stephanum Médy, Paulum Kiss, Wolfgangum Rácz, Stephanum Pap, Joannem Haty, et Franciscum Makkos, centuriones, cćterosque milites, sub ejusdem Petri Fekete capitaneatu existentes, si qui ex ipsis, prćclara nobilitatis prćrogativa nondum gauderent, ex statu et conditione plebeja et ignobili, in qua nati sunt, et hactenus exstiterunt, eximentes, vel eos etiam, si qui hanc prćrogativam, prćclaro aliquo facinore adepti essent, denuo iterumque, de speciali gratia nostra et potestatis nostrć plenitudine, in cśtum, et numerum verorum regni hujus nostri Ungarić et Transsylvanić nobilium, annumerandos, aggregandos, cooptandos, et adscribendos duximus, prout annumeramus, aggregamos, cooptamus, et adscribimus per prćsentes decernentes expresse, ut a modo deinceps iidem Petrus Fekete capitaneus, ac Mathias Beődy, Stephanus Médy, Paulus Kiss, Wolfgangus Rácz, Stephanus Pap, Joannes Haty, et Franciscus Makkos centuriones, ceterique milites sub ejusdem Petri Fekete capitaneatu existentes, ipsorumque haeredes et posteritates, utrius que sexus universae, pro veris, et indubitatis nobilibus habeantur et reputentur. In signum autem hujusmodi verć, et perfectć nobilitatis, hćc arma, seu nobilitatis insignia: scutum videlicet militare erectum, cślestini coloris, in cuius campo, super viridi cespite, in ima scuti parte existentis, tigris naturali colore depictus, posterioribus pedibus innixus, aterioribus autem lćvo protenso, dextro vero frameam nudam, sangvine oblitam vibrantis instar tenere, et cum cataphracto quodam equestri, alioquin etiam fortiter armato, et sinistra peltam, cuius medium flammć ardentis figura, a priori circumferentia, ad postremam perducta exornat, dextra vero manibus mucronem evaginatum tenente, ictum inferenti, simili duello congredi visitur. Scuto imposita est galea militaris aperta, quam diadema regium, gemmis, unionibusque decenter ornatum contegit, ex quo mediotenus, alter exurgit tigris, in signum triumphi, peltam, per omnia similem, lćvo pede, dextro autem, vexillum rubrum gerens, in quo aquila naturali colore depicta, rostro elato, alis extensis, pedibus aureis in nixus, stare copspicitur. Ex cono autem galeć, lacinić, sive lemnisci, at dextra flavi et cćrulei, a sinistra vero partibus albi, et rubri colorum, utrinque defluentibus, oras seu margines ipsius scuti pulcherrimć ambiunt et exornant; prout hćc omnia, in capite seu principio prćsentium litterarum nostrarum, docta manu, et arte pictoris, clarius expressa, et depicta esse cernuntur: animo deliberato, et ex certa scientia, liberalitateque nostra, prćfatis Petro Fekete capitaneo, Mathiae Beődy, Stephano Médy, Paulo Kiss, Wolfgango Rácz, Stephano Pap, Joanni Haty, et Francisco Makkos centurionibus, caeterisque militibus sub ejusdem Petri Fekete capitaneatu 119existentibus, ipsorumque haeredibus et posteritatibus, utriusque sexus universis, clementer dedimus, donavimus, et contulimus, annuentes, et concedentes; ut ipsi prćscripta arma seu nobilitatis insignia more aliorum verorum et insignitorum nobilium, armis utentium, ubique, in prćliis, hastiludiis, torneamentis, duellis, monomachiis, ac. aliis quibusvis exercitiis nobilitaribus, et militaribus, nec non sigillis, vexillis, cortinis, velis, annulis aureis, domibus, clipsis, tentoriis, sepulcris, generaliter vero, quorumlibet rerum et expeditionum generibus, sub merć et sincerć nobilitatis titulo, quo eos, ab universis et singulis, cujuscunque status conditionis, dignitatis, et prćminentić homines existant, dici, teneri, nominari, et reputari volumus, ferre et gestare, omnibusque et singulis iis honoribus, gratiis, privilegiis, libertatibus, immunitatibus et prćrogativis, quibus cćteri veri et nati, ac indubitati nobiles, et militares homines, prćdicti regni nostri Hungarić, et Transsylvanić quomodumque, de iure, et consvetudine utuntur, fruuntur, et gaudent, perpetuo uti, frui, et gaudere valeant, atque possint. Pro ampliori autem benignitatis, et munificentić nostrć, erga eosdem Petrum Fekete capitaneum, ac Mathiam Beődy, Stephanum Médy, Paulum Kiss, Wolfgangum Rátz, Stephanum Pap, Joannem Haty, et Franciscum Makkos centuriones, cćterosque milites, sub ejusdem Petri Fekete capitaneatu existentes declaratione, totales et integras portiones nostras possessionarias, in possessione Szoboszló, in comitatu Zabolch existente habitas, alteram antea ad arcem nostram Tokaj tentam, et possessam, alteram vero, in disturbiorum tempore, in nos, et collationem nostram devolutam, totum item, et omne ius nostrum regium, si quod in prćfatis portionibus possessionariis, etiam aliter qualitercunque existeret, et haberetur, aut ećdem, et idem nostram, ex quibuscunque causis, viis, modis, et rationibus, concernerent collationem, simul cum cunctis earundem utilitatibus, et pertinentiis quibuslibet, terris arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, fśnetis, sylvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis, vinearumque, promontoriis, aquis, fluviis, pistinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis, et eorundem locis, generaliter quarumlibet utilitatum, et pertinentiarum suarum, integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, ad easdem portiones possessionarias antelatumque ius regium, de iure, et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, sub suis veris metis, et antiquis limitibus existent, memoratis Petro Fekete capitaneo, ac Mathiae Beődy, Stephano Médy, Paulo Kiss, Wolfgango Rátz, Stephano Pap, Joanni Haty, et Francisco Makkos centurionibus, cćterisque militibus, sub ejusdem Petri Fekete capitaneatu existentibus, ipsorumque hćredibus et posteritatibus, utriusque sexus universis, clementer dedimus, donavimus, et contulimus, iure perpetuo et irrevocabiliter tenendas, possidendas, pariter et habendas, salvo iure alieno, ea quidem lege et conditione, quod ipsi, hćredesque et posteritates ipsorum universi, quandoquidem hanc sibi conditionem, sponte, et libere assumunt, ut in morem fidelium nostrorum libertinorum siculorum Transsylvaniensium, utilem et fructuosam operam, nobis et patrić nostrć in rebus bellicis impendeant, instar aliorum donatariorum nobilium, bonis equis, armisque militaribus, optime instructi, ad mandata nostra, et successorum nostrorum, omnibus bellicis expeditionibus, tam generalibus, quam partialibus, pro loci, temporisque exigentia, in necessitatibus regni suscipiendis, obeundisque interesse, fidelemque patrić operam navare, citra ullam tergiversationem debeant, et sint adstricti. Et nihilominus, annotatas portiones possessionarias, in prćallegata possessione Szoboszló habitas, ab omni censuum, taxarum, et contributionum nostrarum, tam ordinariarum, quam extraordinarium, subsidiique, et lucri camerć nostrć solutione, ac servitiorum quorumlibet plebejorum exhibitione, vineas item, agricolationes, allodiaturas et seminaturas, ac alias quaslibet hćreditates ipsorum, a decimarum, nonarum, et capeciarum pensione, in perpetuum eximendos, et supportandos, duximus, prout eximimus, et supportamus, prćsentium per vigorem. Quo circa vobis, fidelibus nostris, generoso egregiis et nobilibus, Paulo Eőrvendy, proventuum nostrorum fiscalium administratori, et thesaurario nec non decimatoribus, dicatoribus, connumeratoribus, provisoribus, et exactoribus quarumlibet contributionum nostrarum, eorumque Vices gerentibus, modernis et futuris quoque pro tempore constitutis, cunctis etiam aliis quorum interest, seu intererit, prćsentium notitiam habituris, serie prćsentium, committimus et mandamus firmiter, quatenus, vos quoque, a modo deinceps, prćfatos Petrum Fekete capitaneum, et Mathiam Beődy etc. centuriones, cćterosque milites, sub ejusdem Petri Fekete capitaneatu existentes, ipsorum hćredes et posteritates utriusque sexus universos, ratione dictarum portionum possessoriarum, in prćattacta possessione Szoboszló adjacentium, et redituum suorum, ad nullam censuum, taxarum, et contributionum nostrarum, tam ordinariarum, quam extraordinariarum, subsidiisque et lucri camarć nostrć solutionem, et servitiorem quorumlibet plebejorum exhibitionem cogere, et compellere, aut propterea eosdem, in personis rebusque et bonis ipsorum universis, impedire, turbare, molestare, seu quovis modo damnificare prćsumatis, nec sitis ausi, modo aliquali; secus non facturi; prćsentibus perlectis, exhibenti restitutis, quas nos, in formam privilegii nostri redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reportatć. In cujus rei memoriam, firmitatemque perpetuam prćsentes litteras nostras, pendentis, et authentici sigilli nostri munimine roboratas, memoratis Petro Fekete capitaneo, ac Mathiae Beődy, Stephano Médy etc. centurionibus, reliquisque militibus, sub ejusdem Petri Fekete capitaneatu existentibus, ipsorumque hćredibus et posteritatibus, utriusque nexus universis, gratiose dandas duximus et concedendas. Datum in libera civitate nostra Cassoviensi, secunda die mensis Septembris, anno Domini millesimo sexcentesimo sexto. – Stephanus m. pr. Georgius Keresztury, secretarius.