fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum
maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israhel
quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas
quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit
aut non in iracundia eius inpeditus est sol et una dies facta est quasi duo
invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis
impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios
ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes
et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae
et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel
et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem
ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi sancto Deo
et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino
ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo
et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria
dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua
in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta
et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis
et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati
et intonuit e caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam
et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim
et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo
et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis