iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit
secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes
rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium
in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam
in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum
omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae
odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium
regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos
avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis
nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua
omnis potentatus brevis via
brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur
cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes
initium superbiae hominis apostatare a Deo
quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem
propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem
sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis
radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus
terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum
arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra
perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu
non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum
semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini
in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius
gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est
non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem
magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum
servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur
noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae
melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem
fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum
peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam
pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam
qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur