Domine pater et dominator vitae meae non relinquas me ne sinas me cadere in illis
quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum
et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus
Domine pater et Deus vitae meae ne derelinquas me in cogitatu illorum
extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me
aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et infrunitae ne tradas me
doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in operibus nequissimis
in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illo
iurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa
nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis
sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur
vir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a domo illius plaga
et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit delinquet dupliciter
et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur enim retributione domus illius
est et alia loquella contraria morti non inveniatur in hereditate Iacob
etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in delictis non volutabunt
indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa verbum peccati
memento patris et matris tuae in medio enim magnatorum consistis
ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas
homo adsuetus in verbis inproperii in omnibus diebus suis non erudietur
duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et perditionem
anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid gluttiat
et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem
homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit transgrediens a lecto suo
omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt
tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus
et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum
et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes
Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit omnia
hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur
et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei
sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio
primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi
haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur
non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum
derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitur
et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini
et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab eo